Aperire sectionem principem
Statio ferriviaria Wilmington in urbe sita
Bibliotheca Publica Wilmingtoniensis, in Quadrato Rodney sita

Wilmington[1] est maxima urbs in civitate Delavariae in Civitatibus Foederatis sita, iuxta confluentiam Fluminis Christina et Sinus Brandywine, prope locum ubi Christina in Flumen Delavariam influit. Urbs est sedes comitatus Comitatus New Castle et una ex maioribus in regione metropolita Vallis Delavariensis urbibus. Vilmingtonia a proprietore Thoma Penn ex suo Spencer Compton, primo Comite Vilmingtoniae, appellata est, qui primus minister Britanniarum Regni fuit, Georgio II regnante. Secundum censum Civitatum Foederatarum anni 2010, numerus civium fuit 70 851, qui est 2.4 centesimis minus quam numerus anni 2000.[2]

Index

NotaeRecensere

  1. Vb. adiect. "Wilmingtoniensis", cf. "Dioecesis Wilmingtoniensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice); "Vilmingtoniensis" e.g. hic
  2. "U.S. Census Bureau Delivers Delaware's 2010 Census Population Totals, Including First Look at Race and Hispanic Origin Data for Legislative Redistricting". Census 2010 News. 2US Census Bureau. 2 Martii 2011 

BibliographiaRecensere

  • Dare, Charles P. 1877. Wilmington. In Philadelphia, Wilmington and Baltimore Railroad Guide Book. OCLC 37266637.
  • Hoffecker, Carol. 1983. Corporate Capital: Wilmington in the Twentieth Century. Philadelphiae: Temple University Press.
  • Morse, Jedidiah. 1797. Wilmington. In The American Gazetteer. Bostoniae: S. Hall and Thomas & Andrews.

Nexus interni

Nexus externiRecensere