Gastronomia Bengalica: Kaṣā mānsa (কষা মাংস: "vervecina ex iure cocta")

Caro vervecina[1] ex ovi producitur. Manducatur multis in nationibus cum vitulina et porcina et pullina aliisque carnibus. Vervecina proteinis et adipibus abundat. Caro agnina et agnellina ex animalibus iuvenibus producitur.

Gastronomia Tamulica: Nalli elumbu (நல்லி எலும்பு): medulla vervecina cum aromatibus cocta

Vervecina multo et in Turcia et in aliis nationibus Imperium Ottomanicum componentibus non solum in Balcania velut Graecia, sed etiam in Oriente Medio, sicut Syria aut Iraco manducatur. Vervecina multo etiam ex vicina Transcaucasia (Armenia, Atropatena, Georgia et Irania) usque ad Hispaniam manducatur. Extra Mundum Veterem, nationes cum maxima consumptione Argentina, Australia aut Nova Zelandia sunt.

Vox ipsa vervecinus tractus est a voce vervex (gen. vervecis), significante ovem masculum.

NotaeRecensere

  1. "Vervecinae vero carnes et si frequenter utantur aptae sunt": Anthimus, De observatione ciborum 4