Valvulopathia
Valvulopathiae est nomen collectivum morborum et malorum valvarum cordis. Etiam notio vitiorum valvarum constat. Et singularis et plures valvarum quattuor cordis affectae esse queant, detrimentis et structurae earum et functionis. Mala functionum ad facultates aperiendi et claudendi valent. Valvae insufficientia clausura imperfecta causa, stenosis apertura imperfecta significat. Ita cuique valvae et stenosis et insufficientia attribuitur. Effectus sanitatis diminuti haud uniformes sunt, non raro vero vis reducta cordis et fatigatio observatur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Valvulopathiae | |
---|---|
Cognitores | |
Disciplina medica | Cardiologia |
Rationes clinicae | |
Phonocardiogrammata cardiacis sonoribus et normali (supra) et pathologicis |
In valvulopathias aestimandis consummatio valorum complurium, ut fractionis eiectionis ventriculi sinistri (FEVS) et functionum myocardii, commendatur[1].
Valvae cordis
recensereCordi valvae quattuor sunt:
Valvulopathiae in genere
recensere- Insufficientia valvae atrioventricularis dextrae (tricuspidalis)
- Stenosis valvae atrioventricularis dextrae (tricuspidalis)
- Insufficientia valvae trunci pulmonalis
- Stenosis valvae trunci pulmonalis
- Insufficientia valvae atrioventricularis sinistrae (mitralis)
- Stenosis valvae atrioventricularis sinistrae (mitralis)
- Insufficientia valvae aortae
- Stenosis valvae aortae[2]
Notae
recensere- ↑ Fortuni F., Bax J. J., Delgado V. (Ian 2021). "Changing the Paradigm in the Management of Valvular Heart Disease: In Addition to Left Ventricular Ejection Fraction, Focus on the Myocardium". Circulation 143 (3): 209-11
- ↑ Patel A., Kirtane A. J. (Aug 2016). "Aortic Valve Stenosis". JAMA cardiology 1 (5): 623
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Societas Europaea Cardiologiae de valvulopathiis (Anglice)