Vacha oppidum est in Thuringia in Circulo Wartburg ad fines Hassiae situm. Incolas 5303 habet.

Curia in oppido Vacha

Historia recensere

Mentio prima istius oppidi fuit anno 1186, cum esset in possessione Fuldensium. Inter oppida Thuringiae Occidentalis antiquissima numeratur. Fortificationes abbate Henrico IV instigante erectae sunt, quarum intacta manserunt tres turres rotundae, moenium fragmenta, ruina Wendelstein cum belfredo alto. In burgo hodie museum historiae regionalis invenitur.

Anno 1406 Hassia oppidum partim occupavit, antequam anno 1648 omnino in tutelam Hassiae redigeretur. Anno autem 1815 ducatus Saxonia-Vimarii-Eisenach oppido hoc potitus est.

Res aspectabiliores recensere

Opera craticia perpulcra in area centrali nundinarum saeculo XVII erecta sunt. Puteus Sancti Viti, ecclesia parochialis cum porta occidentali (artis Romanicae saeculi IX) et fanum peregrinatorium Sanctae Annae momenti architectonici maximi esse dicuntur. Domus Widemark appellatur curia anni 1613 quam burgimagister Hassicus C. Widemarkter construi iussit. Monetae propriae quoque in situ olim cussae sunt, ut aedificium monetarium monstrat.

Oppidum vetustum ad transitum in regionem Rhön situm est et pons lapideus affabre trans Weraham conducens cum arcubus XIV satis notus est. Constructus est anno 1342 et Pons unitatis nuncupatur.

Excursiones bellae in locos propinquiores quoque sese offerunt, e.g. ad Burgum Krayenberg haud procul a Tiefenort situm et in varias silvas ambientes. In Lohrasen est mola vetusta quae testimonium perhibet de quaestu coriariorum valde diffuso.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vacha spectant.