GLADIATOR recensere

Officinae cinematographicae quae in vico Californiensi Hollywood sitae sunt inter alias etiam pelliculas historicas fabricant et edunt, confer exempli gratia pelliculam Ben-Hur appellatam vel recentis temporis pelliculam de "Gladiatore". Quandocumque pelliculae sive a Hollywood sive ab aliis domibus editoriis cinematographicis eduntur, saepe postea disputatur, utrum fabulae veritatem historicam reddant an opiniones hodierni temporis fictam historiam producant. Eo modo etiam de pellicula de “Gladiatore” facta disputatur.

Non evenisset Maximum removere. recensere

Si imperator venisset ad exercitum belligerum victoriosum, atque edixisset ducem exercitus ab actu removere (ad supplicium vero ducem dare eo magis non potuisset), post horam seu alteram imperatori caput abscissum fuisset. Etiam imperaroribus popularibus (et Aurelio quoque) auctoritatem adimere conatus capiebantur. Septimus Severus dux exercitus clarus concupiverat imperatorem esse, quamquam jus ad hoc nil habebat, facile victor propositi sui factus est. Ergo jam ad quintam decimam minutam pelliculae, Maximus ad gaudium omnium imperator factus fuisset, Commodus vero, dilaceratus a legionariis, in pulvere stratus fuisset. Studium militum erga ducem exercitus plus erat, quam in imperatorem rei publicae.

Stapes recensere

Si stapes tempore Aurelii inventus fuisset, fortuna historiaque humanitatis valde mutanda esset. Stapes quingentos annos inventus est post res gestas quae in “Gladiatore” narrantur.

Democratia recensere

Personae Gladiatoris spectaculi sedule disputant de necessitate democratiae, de traditione Romani senatus et de ceteris.

Alii quidem quaerunt utrum vel quousque Romani antiqui iam sensu hodierno notionem democratiae novissent. Ut democratia verbum Graecum antiquum sit, tamen magna pars populi et in Graecia et in imperio Romano liberi hoderno sensu non erant et eiusmodi rem ne animo quidem excogitare possent. De hac re tractare extremo II seculi post Ch. n. circiter idem esse ac restaurationem monarchiae in Russia hodierna iactare, seu eniti, ut segregatio gentilis in CFA de novo fiat. Fortasse id fieri posse, sed reapse prorsus impossibilem rem esse. Quamobrem disputationes de democratia anachronismum esse. Pelliculae fabulam hic mundum semper idem et immutabilem esse ideologice fingere.

Auctoritas senatus exemplum oligarchiae, non democratiae esse. Primis 400 annis existentiae Romae ut civitatis magnae (tempore rei publicae) certationem continuam populi cum oligarchis id est cum senatu fuisse. Idcirco appellationem senatus Romani – “vos a populo electi estis” (quod in “Gladiatore’ pronuntiatur) solummodo ideologiam hodiernam esse.

Alii autem contendunt narratores hodiernos scaenario antiquo uti posse ut quasi modo alienato de quaestionibus hodiernis agerent. Sub quadam specie enim de multis quaestionibus hodiernis iam pristinis aetatibus mutatis mutandis plus minusve actum fuisse.

Adventus Commodi in castra. recensere

In pellicula Aurelius, sentiens se moriturus, ad se filium arcessit in aciem. Imperatores autem sucessorem heredemque nominabant non accedente fine, sed multo antea. Ergo fere imperator venturus de facto consors imperii erat, imperatori sub exitu annis vitae. Utpote negotium gravissimum imperatoris bellare erat, Commodus magnis rebus gestis coram exercitui imperare debuisset (quod certe in vita cum Commodo erat).

Nolentia Maximi imperatorem fieri. recensere

Aurelio cupiente, Maximus certe imperator factus fuisset. Mos erat imperatorum, patricios dignos in filios adoptare, et eis habenas Romae tradendi. Vir Romanus officium rei publicae optimum locum tribuit, atque plurimi matrimonii faciebat. Romani cursus honorum militaris et politicus, synonimus fuit. Affirmatio “ego miles sum, non vir publicus” ridenda est, neque patritii est. Ipsa facultas rei publicae servire, romanis generosis proprium domicilium vitae erat. Quaeritur - Maximus non Romanus fuit?

Maximus in servitutem redactus est. recensere

Difficile factu est. Maximus vir romanus fuit. Una causarum longaevitatis Imperiae Romanae hoc est, quod leges suas in omnia sua territoria afferebat, idcirco etiam gentibus subjectis expedivit (saltem mercatoribus et artificibus). Nullis causis homo quidam corripi non poterat (praesertim patricius), et in ludum gladiatorii duci. Hodie certe quoque in servitute potest esse (in Caucaso exempli gratia), sed haec exceptio est.

Maximus patriam suam de facto abdicat. recensere

In “Gladiatore” Maximus post rebus factis suam stigmam (tatoo) delevit, i. e. umbraliter propriam civitatem Romanam detestatus est. (Si hodie aliquis injuste ab praesidente vexatus sit, patriam atque populum suum non fugiat neque eos accuset). Etiam privatus numero miles ideae Romanae fidelis erat. Incolae provinciis Romanis plerumque militabant, ut civitatem adipiscantur. Iidem ut Maximus, nihil melius idea imperii Romanorum atque officio patriae existimabant. Fidem ejus nihil poterat labefactari. Pro fidem istam romani glorificantes nomen legionarii moriebantur.

Commodus in arena circi. recensere

Commodus re vera in arenam circi gradiebatur. Sed ea res contemptum excitabat non solum apud senatum, sed etiam apud plebem! Fingite, si notum sit, ut aliquis virorum popularium, exempli gratia Vladimir Putin, in pellicula pornographica egit. Populus Romanus “res gestas” Commodi quemadmodum habebat. Sed in pellicula hoc affertur ut res normalis, usitata, solita. Ceterum nempe ista facta Commodum ad finem perducebant – is suffocatus est manibus nudis a luctatore Romano in proprio dormitorio.

Imperium exercitus. recensere

  • a) Aurelius adorator pacis erat, non belli, sed judice fortuna paene totam vitam bella gerebat atque dux peritus fuit. Si ad exercitum fuisset, is utique imperium sibi personale exercitum attribuit. Amor populi ad imperatorem illis temporibus saepe imperiam salvabat, merere vero eum, cum inertia pugnantes observare, non poterat.
  • b) Numerus peditatus legionis sine auxiliares – 5 000 milites. Maximus, exercitu presidente, tali modo etiam pro legato non est, in pellicula vero Maximus dux generalis (praefectus nonnularum legionum). Proelium, quod in pelicula, numero militum – non plus est, quam congressus limitrophus est. Presentia imperatoris in tantula pugna re vera non fuisset. Si 5 000 militum – omne, quod imperia Romana in certamine supremo opponere potuisset, tum ne ad Christi natum quidem volvisset. Tanta magnitudine, non magis progressum contulisset, quam terra Atlantea. Illa clade Romanorum in saltu Teutoburgiensi, 20 000 militum ad victoriam non satis fuit. Re apse Aurelius exercitum supplebat gladiatoribus, servis et latronibus – vires non suppetebat. Copiae plus quam decem legiones habebant.

Certatio recensere

Instructio militum a). Nunquam sagittarii post pedites compositi erant. Etiam apud illos claros ducibus (Xenophon) dissertationiones invenimus de instructione sagittarios post aciem. Sagittarii ad equitatem poterant addi, sed illo modo, quod in pellicula “Gladiator” – nunquam. Mihi tantum solus casus similis instructionis notus est. Quidam Phrasibulus in Athenis, pauco exercitu, in declive montis praerupti, prospere eadem ratione pugnae usus est contra inimicum, qui agmine profundo succedebat. Dejectus montis atque instructio hospitum in 50 ordines haec rei juvavit. b) Nunquam peditatus 4 ordines habebat (in pellicula vero est momentum, ubi profunditas agminis ex 2 (!) hominibus consistit). Positio ejusmodi hoc adtulisset, ut Germani aciem perrupissent atque terga Romanorum oppugnavissent. Minimimum 8 milites construuntur, sed hoc phalanx Graeca, quae haud facile rumpi poterat (facilius alam circumiri poterat). Legio Romana ex 15 ordinibus consistebat, et legiones junctim stabant! In pugna ad Cannas legio Romana 70 ordines numerabat (certe Romani hoc errorem facerunt, haec una causarum cladis fuit!) Praestantia Romanorum in campis pugnarum constetit ex ratione bellandi manipulorum. Romani segregibus catervis (manipulis) se instruebant. Ergo parva intervalla in agmine habebantur. Haec agmini motorium ferebat, facultas erat impetus alarum propulsare – calamitas phalangum graecorum. Manipuli cito poterant frontem revertere ad minationem alae versus, quod acies continua facere non poterat. Pugna finalis Caesaris et Pompeii ad Pharsalum hoc optime demonstrat. Successus equitatui Pompei in ala non victoriam tulit, quod semper fuerat, sed cladem. Hoc accidit propter celeram adversionem 6 cochortum Caesaris, advertentes frons in 90 gradus. In “Gladiatore” vero Romani positi quodam inintellegibile acie – hoc mixtio instructionis usitatae phalangis graecae atque inordinatae instructionis barbarorum ratione “quis ut costitit”. Proventus pugnae a) In pellicula sagittarii permulti sunt (quod re vera non erat, sed de hoc inferius). Velites (id est sagittarii, funditores, jaculatores, peltastae) decies minus erant, quam peditatus (in pellicula aequabiliter est). b) Equitatus omnino in silva agi non poterat. Optime ad peditatum planities quadrabat, etiam colles enim efficacitatem deminuebant! In “Gladiatore” spectamus, ut in silva equitatus Romanorum impetum gravissimum inferat. In hoc certo causa originis mirae stapidum, alioqui histriones se gravius vulnerarent.

Cohortes praetorianae recensere

In recessu Aurelii in uno signorum militarum bene cerni potest “PRETORIAN”. Sed praetoriani in Roma manebant, ordinem observabant in urbe, atque bello aberant, et quidem numerus eorum dimidio maior erat, quam copiae Maximi. Mors Aurelii

  • a) Marco Aurelio causa mortis pestis erat, isque vetuit Commodum sibi valedicere, ne infectus esset neque stirps diruptus esset!
  • b) In pellicula monstratur, ut Germani ad mortem Aurelii perfecte subiecti fuerint. Reapse non ita erat. Progressus Romanorum magnus erat, eo evolvente, romani territorium hodiernae Tsechiae atque partes Germaniae australis potuissent occupare. Sed Commodus pacem confecit cum barbaris, ut celerius Romam revertere.

Armatura

  • b) Sagittarii in “Gladiatore” lorica speciei Babylonicae induti sunt – lorica serta et galea cuspida. Velites vero Romanorum habebant loricam e corio confectam, galeis autem forma simili omnino non utebantur.
  • c) Gladius (legionarii) in pellicula similis veri est, sed gladius equitum alius fuit.
  • d) Romanis arcus paene non utebatur, jaculum ac funda praeferebantur. In pellicula vero secus est – modo sagittarii sunt.
  • e) Pilum optime imitatur, sed aliter eo utebantur. Tamquam hasta (quibus gladiatores Maximi armati sunt in pugna contra esseda) eum non agebatur, pilum solummodo jaculabatur.
  • f) In pellicula histriones non raro galeam gerunt sine pileo, qui sub galeum ponebatur. Finge sensum militis, quamvis leviter percussionem talis galiae acceptus.

Castra recensere

Romani duas excellentiones habebant, ratio pugnae manipulorum atque fabricatio castrorum. In “Gladiatore” videmus illa clara castra Romanorum – ordo longinqus tabernaculorum, empta in supervenalicio et in campo aperto exposita. Re vera castra Romanorum similia castello munito forma quadrata fuerunt, qua ubivis struebantur, etiam in deserto.

Conatus eversionis recensere

5000 homines ad eversionem Romae, ut Maximus meditatus, parum est. Numerus praetorianorum, urbem tuentes (qui milites electi erant), 10 000 militum erat.

categoria:pelliculae

bs:Gladijator (film) bg:Гладиатор (филм) cs:Gladiátor (film) da:Gladiator (film) de:Gladiator (Film) en:Gladiator (2000 film) es:Gladiator fa:گلادیاتور (فیلم) fr:Gladiator hr:Gladijator (2000) ia:Gladiator (film) it:Il gladiatore lt:Gladiatorius (2000 filmas) nl:Gladiator (film) ja:グラディエーター pl:Gladiator (film) pt:Gladiator ro:Gladiatorul ru:Гладиатор (фильм) fi:Gladiator sv:Gladiator (film) ta:கிளாடியேட்டர் (திரைப்படம்) zh:角斗士 (电影)