Unio Esperantica Saraviensis (Esperantice: Sarlanda Esperanto-Ligo. compendiarie: SEL) consociatio Esperantici foventium est in Saravia Germaniae.

Historia recensere

Cum iam anno 1910 fundata esset societas Esperantica Saraviponti et iterum anno 1923 (Esperanto-Ligo Saarteritoria/Esperanto-Bund Saargebiet), sodalitas SEL post Secundum bellum mundanum nascebatur.

Praesides unionis fuere/sunt:

Post eventus magnos in Congressu universali Hamburgi anno 1974 celebrato et schisma inter Universalem Societatem Esperanticam (UEA) et Neutralem Motionem Esperanticam (NEM), Saravienses apud SEL congregati Associationem Esperanticam Germanicam (GEA) deseruerunt. Omnia munera officialia sodalitati provinciali digna, quae sibi olim assumpserant, statim deposita sunt. Diu reconciliatio fuit in votis; Kalendis 2018 reditum est in gremium Berolinense ad GEA. Sodales extra Saraviam habitantes quoque salvi semper erant et erunt.

Saepe iam sic dictae Fines septimanales culturales (Kultura Semajnfino) datae sunt, ubi instructio atque bonus Esperantici usus partes maiores agunt. Annis 1990 spectacula haec efflorebant et a multis frequentabantur. Ex anno 1999 illi dies tantummodo semel in anno fiunt, mense Octobri aut Novembri aut Decembri; participum numerus decrescit.

Nexus externi recensere