"Turn! Turn! Turn! (To Everything There Is a Season)" ('Verte! Verte! Verte! Omnia tempus habent'), saepe imminutum "Turn! Turn! Turn!" ('Verte! Verte! Verte!'), est carmen a Petro Seeger annis 1950 exeuntibus compositum. Verba, praeter nomen, quod omnem per cantum iteratur, et ultimum carminis versum, ad verbum ex capitulo tertio Libri Ecclesiastis accommodantur, in musica posita, et in discos phonographice anno 1962 impressa. Carmen primum nomine "To Everything There Is a Season" in Folk Matinee, albo The Limeliters, et nonnullos menses post in The Bitter and the Sweet, albo Seegerano, divulgatum est.[1] Carmen factum est ictus internationalis anno 1965 exeunte, cum The Byrds, grex rock folk Americanus, id repeteret, loco octogensimo die 23 Octobris 1965 incipiens, antequam primum locum attigit in tabula Hot 100 die 1 Decembris 1965, loco tertio in Canada (29 Novembris 1965), et vicensimo sexto in Tabula Singulorum in Britanniarum Regno. Carmen in Civitatibus Foederatis insigniter est ictus loci primi cui sunt verba veterrima, ut opinantur a Salomone Rege scripta.

Petrus Seeger et sua banio (1955).

Notae recensere

  1. Allmusic, "Turn! Turn! Turn!—Byrds Version" (Allmusic), t2736425.

Nexus externi recensere

  • Ecclesiastes, capitulum 3:
"King James Version," www.biblegateway.com
"Biblia Vulgata", apud Vicifontem.