Turma (Imperium Romanum)
Turma fuit minima equitatus Romani manus.

Roma recensere
Turmae iam tempore liberae rei publicae Romanae exstiterunt et ex triginta, postea ex triginta tribus equitibus, quibus decurio imperavit, constabant. Signum eorum, ut conicitur, vexillum fuit. Unicuique legioni Romanae initio decem turmae erant.
Tempore imperii, equitatus legioni subiectus ex quattuor turmis compositus est, quae imprimis explorationi relationibusque erant. Copiis equestribus, quae alae vocabantur et illo tempore ad auxilia pertinebant, sedecim turmae a triginta ad triginta tres equites erant (alae quingenariae) aut viginti quattuor turmae 40 equitum (alae milliariae).
Antiquitate posteriore turma usque ad 500 equites habere potuit.
Imperium Romanum Orientale recensere
Turma (τούρμα) fuit administrativa Imperii Romani Orientalis divisio a turmarcha (τουρμάρχης) directa. Omne thema in duas aut tres turmas divisum esse solebat, quae usque ad 5000 hominum comprehendere potuit.
Vide etiam recensere
Bibliographia recensere
- Marcus Junkelmann: Die Reiter Roms. Pars 2. Der militärische Einsatz. Zabern, Moguntiaci 1991, ISBN 3-8053-1139-7.