Triumphus Gnaei Manlii Vulsonis (186 a.C.n.)

Triumphus Gnaei Manlii Vulsonis anno 186 a.C.n. de Gallis qui Asiam incolebant celebratur. Gnaeus Manlius Vulso, qui consulatum tenuit anno 189 a.C.n. una cum M. Fulvio Nobiliori, bellum Galato-Romanum gessit;[1] Romam reditus anno 187 exeunte, die 5 Martii 186 a.C.n. triumphavit.[2] Victoriam et triumphum scriptores posteriores inculpant ob petitionem luxuriae eo tempore apud Romanos inceptam. Ita Titus Livius:

Extremo anni, magistratibus iam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn. Manlius Vulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphavit. Serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone praetore causam lege Petillia diceret, et incendio alieni iudicii, quo L. Scipio damnatus erat, conflagraret, eo infensioribus in se quam in illum iudicibus, quod disciplinam militarem severe ab eo conservatam successorem ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat. Neque ea sola infamiae erant, quae in provincia procul ab oculis facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in militibus eius quotidie aspiciebantur. Luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in urbem est. Ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam, plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam advexerunt. Tunc psaltriae sambucistriaeque et convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis; epulae quoque ipsae et cura et sumptu maiore apparari coeptae. Tum coquus, vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. Vix tamen illa quae tum conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae. In triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim, argenti pondo ducenta uiginti milia, auri pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum aureorum nummorum sedecim milia trecentos uiginti; et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium duo et quinquaginta ducti ante currum. Militibus quadragenos binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites, et stipendium duplex dedit; multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt. Carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, triumphum esse militari magis favore quam populari celebrem. Sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii valuerunt; quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo in publicum, quod eius solutum antea non esset, solveretur. Vicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum fide et cura solverunt (Livius, Ab Urbe condita 39.6.6-9).

Eadem brevissime repetit Augustinus: "Deinde tunc primum per Gneum Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. Tunc enim primum lecti aerati et pretiosa stragula uisa perhibentur; tunc inductae in convivia psaltriae et alia licentiosa nequitia" (Augustinus, De civitate Dei 3.21). Haec autem Plinius, e quo discimus L. Calpurnium Pisonem in Annalibus suis de triumpho Vulsonis narravisse:

Nam triclinia aerata abacosque et monopodia Cn. Manlium Asia devicta primum invexisse triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII, L. Piso auctor est (Plinius, Naturalis historia 34.14).

Nexus interni

Notae recensere

  1. Livius, Ab Urbe condita 38.12-27; Polybius, Historiae 22.24-27; Appianus, Historia Romaica "Syriaca" 42-43
  2. Livius, Ab Urbe condita 38.50, 39.6-7; Plinius, Naturalis historia 34.14. Florus (Epitome rerum Romanarum 1.27) triumphum a Senatu negatum adseverat.

Bibliographia recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.