Tres Hierarchae (Graece οἱ Τρεῖς Ἱεράρχαι) in Christianitate Orientali sunt Basilius Magnus et Gregorius Nazianzenus et Ioannes Chrysostomus, episcopi sanctique quarti saeculi, qui magni momenti in doctrinae formatione erant. Multae ecclesiae eis dicatae sunt. Festum eorum die 30 Ianuarii celebratur. In Ecclesia Romana Catholica inter doctores ecclesiae numerantur.

Icon Trium Hierarcharum.
Ecclesia Trium Hierarcharum Charcoviae.

Illi saeculo quarto, ecclesiasticae historiae momento cruciali, christianos ex angustiis communitatis eduxerunt, ut viverent cum aliis in mundo quasi in dialogo sociali et intellectuali. In theologia christiana creanda quoque maximi momenti fuerunt isti tres viri. Qui oecumenici sunt et ubique in traditionibus tam orientali quam occidentali veneratione fruuntur. In orthodoxae fidei christifidelibus insuper patroni cultus atque eruditiones habentur.

Origo termini recensere

In orthodoxis hierarcha est homo qui in re accurate difinita ius dicat. In catholicis voce ordinarii substituatur. Constantinopoli saeculo XII rixae ortae sunt, qui istorum trium maioris gravitudinis esset. Erant qui dicerent Basilium propter asceticam vim alios superare. Alii Ioannem Chrysostomum maluerunt ob eius vim rhetoricam ad peccatores in viam rectam convertendos. Grex tertius autem Gregorio theologo palmam ferendam esse putaverunt homeliis splendidis factis, quibus vel Arianismus pelli posset.

Basilius die 1 Ianuario, Gregorius die 25 Ianuario, Chrystostomus die 27 Ianuario diem suam propriam habent. Denique visionem anno 1084 habuit Ioannes Mauropus episcopus Euchaitorum quae aequitatem omnium approbavit. Inde circa annum 1100 dies 30 Ianuarii ab imperatore Alexio I festus dies publice declaratus est.[1]

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tres Hierarchas spectant.

Notae recensere

  1. David Parry; David Melling (edd.) (1999). The Blackwell Dictionary of Eastern Christianity. Oxford: Blackwell. ISBN 0-631-18966-1, p. 491–492