Titus Romilius T.f. Rocus Vaticanus
Titus Romilius T.f. Rocus Vaticanus (quando natus sit, quando mortuus nescimus) senator Romanus origine patricio ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.
Familia
recensereGens Romilia patricia fuit atque tribus Romilia ab ea nominata est. Tamen Titus Romilius solus est, qui e familia consulatum adeptus est[1]. Pater eius quidam Titus erat.
Cursus honorum
recensereAnno 455 a.C.n. Romilius consul creatus est. Eo anno apud Algidum montem feliciter contra Aequos certavit[2]. Postquam fasces deposuit, a tribuno plebis Gaio Calvio Cicerone ignoto de causa accusatus et ad multam decem milium aeris damnatus est[3]. Postea proposuit, ut legationem ad leges cognoscendas in Graeciam mitteretur[4]. Fuit praeterea anno 451 decemvir legibus scribundis.
Notae
recensere- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 1129
- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, III 31,3-6
- ↑ loc. cit. §5
- ↑ Dionysius Halycarnessensis X 50,3 - 52,4
Antecessores: Marcus Valerius M'.f. Maximus Lactuca et Spurius Verginius A.f. Tricostus Caeliomontanus |
Consul 455 a.C.n. cum Gaio Veturio Cicurino |
Successores: Spurius Tarpeius M.f. Montanus Capitolinus et Aulus Aternius Varus Fontinalis |