Tiburtius vulgo Tibor Sekelj (natus Spišská Sobota in hodierna Slovacia die 14 Februarii 1912; mortuus Maria-Theresiopoli die 23 Septembris 1988) fuit iuris consultus, scriptor, et speculator Serbicus et Hungaricus. Linguam Esperanticam callebat atque promovebat, ut Academiae Esperanticae interesset et libros Esperantice pangeret. Universalis Societas Esperantica eum socium honoris causa cooptavit. Uxor eius Elisabetha Sekelj quoque in Esperanticis operam summam dedit.

Tiburtius Sekelj, anno 1983.

Vita recensere

Filio veterinarii, domicilium saepe mutandum erat. Nam post partum itum est Cenei in Circulum Timiş, sed anno 1922 Kikinda in Serbiam. Cum Tiburtius scholam elementarem finivisset, familia Nikšić in Montem Nigrum iit, ubi alumnus gymnasii fuit. Absolutorio scholastico recepto, iuris discendi causa Agranum venit.

Tardius Agrani pro ephemeridibus scripsit. Ex anno 1939, diurnarii munere fungebatur in Argentina, ut de emigrantium Iugoslavicorum sorte narraret. Revera annos quindecim in America Australi degebat, arti diurnariae et explorationibus vacans. Namque anno 1944 in summam Aconcaguam ascendit, quod ad argumentum captans mythistoriae primae Tempestad sobre el Aconcagua suppetebat. Inde ab anno Singiduni vixit, semper itinera nova faciens. Ibidem musei cuiusdam rector creatus est.

Opera recensere

In multis libris ethnographica insunt; etiam linguisticum in modum de Esperantico laborabat. Plura initio Esperantica confecta postea in alias versiones vernaculares conversa sunt.

Itineraria recensere

  • Tempestad sobre el Aconcagua, Bono Aëre 1944 (de monte Aconcagua)
  • Por tierras de Indios. 1946 (de Indis Americanis)
  • Excursión a los indios del Araguaia (Brasil). 1948 (de tribubus Karajá et Javaé in Brasilia)
  • Nepalo malfermas la pordon. La Laguna 1959.
  • Ĝambo rafiki. La karavano de amikeco tra Afriko. Pisis 1991, ISBN 88-7036-041-5.
  • Ridu per Esperanto. Agrani 1973.
  • Premiitaj kaj aliaj noveloj. Agrani 1974 (septem novellae)
  • Kumeŭaŭa, la filo de la ĝangalo. Antverpiae 1979 (pro infantibus)
  • Mondo de travivaĵoj. Pisis 1981 (autobiographica)
  • Neĝhomo. Vindobonae 1988.
  • Kolektanto de ĉielarkoj. Pisis 1992 (novellae et poemata) ISBN 88-7036-052-0.

Linguistica de Esperantico recensere

  • La importancia del idioma internacional en la educación para un mundo mejor, Mexicopoli 1953.
  • The international language Esperanto, common language for Africa, common language for the world. Roterodami 1962
  • Le problème linguistique au sein du mouvement des pays non alignés et la possibilité de le resoudre, Roterodami 1981 (=Esperanto-dokumentoj, 10).

Libri definitivi recensere

  • La trovita feliĉo, Bono Aëre 1945 (novella pro infantibus)
  • cum Antonio Sekelj: Kurso de Esperanto, laŭ aŭdvida struktura metodo, 1960.
  • cum Antonio Sekelj: Dopisni tečaj Esperanta, Singiduni 1960.

Ethnographica recensere

In omnibus itineribus in Americam Australem, Africam, Asiam, et Oceaniam factis ethnographica colligere solitus est, quae Museo Ethnographico Agraniensi tradidit. Ecce magnum opus eius ethnographicum:

Vocabularium recensere

Tiburtius Sekelj operam dedit in lexico museologico conficiendo, quod anno 1986 sub titulo Latino apparuit hoc: Dictionarium Museologicum

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tiburtium Sekelj spectant.