Theodorus (Anglice Ted) Berrigan (Providentiae Rhodensis Insulae, 15 Novembris 1934; Greenwich Village Novi Eboraci, 4 Iulii 1983) fuit poeta Americanus. In Collegio Providentiae matriculavit, sed mox miles in Exercitu Civitatum Foederatarum merere coepit; gradum autem Artium Baccalaureati in studiis Anglicis in Universitate Tulsensi in Oclahoma anno 1959 obtinuit. Praestantes aetatis alterius Scholae Novi Eboraci poetarum partes egit, ubi inter suos numerabantur Iacobus Carroll, Anselmus Hollo, Alicia Notley, Ronaldus Padgett, Anna Waldman, et Ludovicus Warsh. Cirrhosi hepatis causa obiit die 4 Iulii 1983, anno aetatis suae quadragesima octava. "Unus ex ultimis beatniks erat"[1] dixit Anna Waldman.[2]

Soneta recensere

Franciscus O'Hara poeta The Sonnets ('Soneta'), opus Berriganianum maximi momenti, "res poesis modernae"[3] appellavit. Quae, significans suae aetatis memoria, elementa intertegit formae soneti Shakespeareani cum structura disiuncta et rhythmo Solitudinis (Terrae Vastae) Eliotianae et suarum innovationum litterariarum et experientiarum privatarum. Eventus est compositio, secundum Aliciam Notley, eius editorem et uxorem alteram, "[quae est] musica, sexualis, festiva."[4]

Editiones selectae recensere

  • The Sonnets (1964, 1967, 1982, 2000)
  • Seventeen Plays, cum Ron Padgett (1964)
  • Living With Chris (1965)
  • Some Things (1966)
  • Many Happy Returns (1969)
  • Bean Spasms (1969), cum Ron Padgett et Joe Brainard
  • Peace: Broadside (1969)
  • In the Early Morning Rain (1971)
  • Memorial Day, cum Anna Waldman (1971)
  • Back in Boston Again, cum Ron Padgett et Tom Clark (1972)
  • The Drunken Boat (1974)
  • A Feeling For Leaving (1975)
  • Red Wagon (1976)
  • Clear The Range (1977)
  • Nothing For You (1977)
  • Train Ride (1978)
  • Yo-Yo's With Money, cum Harris Schiff (1979)
  • Carrying a Torch (1980)
  • So Going Around Cities: New & Selected Poems 1958–1979 (1980) (ISBN 0912652616)
  • In a Blue River (1981)
  • A Certain Slant of Sunlight (1988)
  • Selected Poems (1994)
  • Great Stories of the Chair (1998)
  • The Collected Poems of Ted Berrigan (University of California Press, 2005) NOH (1969)

Bibliographia recensere

Notae recensere

  1. Anglice: "He was one of the last beatniks,"
  2. Associated Press, "Ted Berrigan, Poet: Published Magazine and Taught in City," New York Times, 7 Iulii 1983.
  3. Anglice: "a fact of modern poetry."
  4. Anglice: "[that is] musical, sexy, and funny."

Nexus externi recensere