The Spectator (1711)
Vide etiam paginam discretivam: Spectator.
The Spectator fuit diarium litterarium annis 1711 et 1712 Londinii ab Iosepho Addison et Ricardo Steele scriptum, qui ambo antea in periodico The Tatler commentationes scripserant. Series prima Spectatoris fasciculos 555 habet in septem voluminibus collectos. Anno 1714, Ricardo Steele absente, fere 75 fasciculi seriei alterius editi sunt, qui in volumine octavo reperiuntur. Commentationes ex hoc diario extractae saepe saeculis XVIII et XIX reimpressae sunt.
Nexus externi
recensere- De Spectatore
- The Spectator voll. 1-3 apud Gutenberg ex editione anni 1891
- The Spectator editio locupleta (djvu)