Terra Gemina
Terra Gemina est experimentum mentale a Hilario Putnam philosopho Americano factum, quo externalismum semanticum defenderet. Imaginatur enim, alicubi in via lactea esse planetam, ubi omnia simillima Terrae nostrae sint — non solum natura, sed etiam moribus. Praeterea ibi pro quoque terricola alter ego (vel sosia vel Doppelgänger) versatur, qui eadem, qua terricola, lingua loquitur. Utrobique igitur linguas idem vocabularium habere constat — uno excepto vocabulo, nam terricola, cum "aquam" dixit, H2O significat; incola autem Terrae Geminae, cum "aquam" dixit, liquorem XYZ significat. Secundum Putnam, H2O et XYZ liquores compositione chemica inter se differunt.
H2O et XYZ easdem qualitates habent, nam ambo madidi sunt liquores perlucidi, qui sitim sedant et dissolutra generalia sunt. Itaque apud terricolas et apud incolas Terrae Geminae experientia aquae eadem esse videtur. Itaque statum mentis alterius hominis ad significationem aquae describendam non sufficere conclusit, et ita externalismum significationis se servasse arbitratus est.
Critica
recensereAmbo liquores (H2O et XYZ) sola compositione chemica differunt, quod tamen discrimen subtile nihil ad experientiam istam conferre potest. Putnam primitus aquam dixit ad duos distinctos liquores refrri, quamquam hominum constarent status psychologici. Mox tamen adnotatus est fieri non posse, ut status mentis hominum iidem sint.[1] Narratio de Terra Gemina complures reclamationes excitavit, et sunt, qui inmodicis experimentis uti vetent: cum enim experimentum mentale statum rerum describit, qui penitus a vero (aut ab eo quod verum nobis videtur) differt, fieri potest, ut intuitiones nostrae et conclusiones philosophicae in iis positae infideles sint.[2]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Brown, Jessica (2004) Anti-Individualism and Knowledge. MIT Press.
- Burge, Tyler (1982) Other Bodies. Thought and Object ed., Andrew Woodfield. Oxford University Press.
- Dennett, Daniel C. (2013) Intuition Pumps and Other Tools for Thinking. W. W. Norton & Company.
- Fodor, Fodor, Jerry A., (1982) Cognitive Science and the Twin-Earth Problem. Notre Dame Journal of Formal Logic 23 (2): 98–118.
- Frances, Byan (2016) The Dual Concepts Objection to Content Externalism. American Philosophical Quarterly 53 (2): 123-138.
- Jacquette, Dale (2013) Phenomenological Thought Content, Intentionality, and Reference in Putnam’s Twin-Earth. Philosophical Forum 44: 69–87.
- Pessin, A. & S. Goldberg (ed. 1996) The Twin Earth Chronicles: Twenty Years of Reflection on Hilary Putnam’s ‘the Meaning of Meaning’”. M. E. Sharpe.
- Putnam, Hilary (1975) The Meaning of "Meaning". University of Minnesota Press.
- Smith, Basil (2013) Internalism and Externalism in the Philosophy of Mind and Language. Internet Encyclopedia of Philosophy.
- Wenzel, Christian Helmut (2004) Where After All Are the Meanings? A Defense of Internalism. Searle Versus Putnam. Experience and Analysis. Papers of the 27th International Wittgenstein Symposium 12: 408-409.
- Woodling, Casey (2017 ) Externalist Thought Experiments and Direction of Fit. Argumenta 3: 139-156.