Tasos Lebadites
Tasos Lebadites (Neograece Τάσος Λειβαδίτης; natus die 20 Aprilis anno 1922 Athenis; mortuus die 30 Octobris anno 1988 ibidem) fuit poeta Graecus.
Vita
recensereLebadites in universitate Athenarum studiis iuris incubuit, mox autem poesi se dedicavit. Cum scriptis suis strenue motum sic dictum sinistrum (socialisticum-communisticum) adiuvaret, damnatus, relegatus, in carcerem inclusus est (1947-1951, inter alias in insulam Sanctum Eustratium et Macronesum relegatus est, una cum Ioannes Ritsos, Michael Theodoraces et Manos Catraces). Prima carmina anno 1946 publicavit. Anno 1952 primus carminum liber "Μάχη στην άκρη της νύχτας" ("'pugna in margine noctis") editus est. Inter annos 1954-1980 iudex litteratus apud diarium Auge (Αυγή) laboravit. Annis 1950 quidam libri eius, quod seditiosi essent, prohibiti sunt. Tasos Lebadites variis praemiis ornatus inter optimos Graeciae poetas saeculi vicesimi numeratur. Anno 1988 Athenis mortuus est.