Tabula calculatoria
Tabula calculatoria[1] vel charta computativa[2] est programmatura computatralis quae chartam columnis ordinibusque plenam imitatur, ubi numerarii calculos suos denotare et ordinare poterint. Tabula in computatri monitorio complura cellula rectangularia ostendit, cuius parietes tabulae columnas ordinesque definiunt, et in his cellulis poni possunt textus alphanumericus, valores numerici, aut formulae mathematicae. Formula cum in cellula habeatur definit quomodo ostentatus numericus huius cellulae valor ab valoribus aliorum cellulorum calculetur. Huius modi tabula a numerariis saepe usurpatur quia valores tabulatae automarie facileque recalculantur cum quiquam singulae cellulae valor mutatur. Tabulae hodiernae etiam sinunt valores tabulatos monitorio simul ostendere in graphica multorum generum.
Visicalc, a Daniele Bricklin et Roberto Franklin excogitatum, saepe habetur esse prima tabula calculatoria electronica (quamquam quae prima fuit usque hodie a peritis disputatur). Visicalc enim computatrum Apple II populo gratiam late attingere adiuvit. Tunc tabula calculatoria Lotus 1-2-3 maximam populo gratiam attinguit, cum DOS fuit primum systema administrativum computatrale. Hodie autem tabula calculatoria Excel apud systemata Windows et Mac OSX maxima mercatus parte frunescitur?.[3][4][5] Alia tabula calculatoria est "Calc" LibreOffice, programmaturae liberae.
Notae
recensere- ↑ Teeuwen 2003: 353.
- ↑ Traupman 2007: 665.
- ↑ Wharton.
- ↑ Universitas Texiae.
- ↑ Universitas Texiae.
Bibliographia
recensere- Teeuwen, Mariken. 2003. The Vocabulary of Intellectual Life in the Middle Ages. Etudes sur le vocabulaire intellectuel du moyen age, 10. Turnhout Belgii: Brepols. ISBN 250351457X.
- Traupman, John C. 2007. Latin and English Dictionary,. Ed. tertia. Novi Eboraci: Bantam Dell. ISBN 9780553590128.
Nexus externi
recensereVide tabulam calculatoriam in Victionario. |