Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Systema olfactorium
Systematis olfactorii initium
Systematis olfactorii initium cum bulbo olfactorio, postea tractus olfactorius invenitur.

Systema olfactorium est systematis sensorii pars, quae ad olfactionem spectat[1]. Pro eo munere systemati nasus organum specificum est. Hac de causa sensus olfactus est sensus specialis. Subdivisum est systema olfactorium in partes et periphericas et centrales:

Ita nulla cerebri pars tantum naturae externa vicina ut systema olfactorium cum bulbo olfactorio. Systemati limbico vicinitate partium centralium systematis olfactorii functiones olfactus non raro animi motibus adnexae sunt.

Praeterea systema olfactorium accessorium significationem communicationis per pheromona habet[2]. Plane in pluribus animalibus effusum, in hominibus vero, fere inconstanter et exigue visibile, elapsum videtur. Organum vomeronasale, structura receptoria systematis accessorii modo in 25-50& hominum efformatum est[3].

Saepe mala et morbi systematis olfactorii negleguntur. Inopia vocitatur anosmia. Hodie etiam in morbi neurodegenerativi, ut in morbo Parkinsoniano[4], deminutionem sensus olfacti momentum habet.

Systematis olfactorii et anatomia (structurae) et physiologia (functiones) una cum gustu exponere solent. Comprehendantur ambi sensus in systema chemosensorium, quia utroque stimuli chemici signa cerebro dant.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. Smith T. D., Bhatnagar K. P. (2019). "Anatomy of the olfactory system". Handbook of clinical neurology 164: 17-28 
  2. Holy T. E. (Iul 2018). "The Accessory Olfactory System: Innately Specialized or Microcosm of Mammalian Circuitry?". Annual review of neuroscience 41: 501-25 
  3. Won J., Mair E. A., et al. (Aug 2000). "The vomeronasal organ: an objective anatomic analysis of its prevalence". Ear, nose, & throat journal 79 (8): 600-5 
  4. Tremblay C., Iravani B., et al. (2020). "Parkinson's Disease Affects Functional Connectivity within the Olfactory-Trigeminal Network". Journal of Parkinson's disease 

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • britannica.com: Systematis olfactorii definitio (Anglice)
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!