Praeconium pelliculae Suspiria nominatae
Suspiria
1977
Genus:
horror
Dispositor:
Darius Argento
Factor:
Claudius Argento
Scriptor:
Darius Argento
Fabula ab:
Daria Nicolodi
Primi actores:
Alfredus Abel
Jessica Harper
Stefania Casini
Compositor:
Goblin (grex musicus)
Editor:
Francus Fraticelli
Officina:
Seda Spettacoli
Digesta ab:
Produzioni Atlas
Consorziate
Dies publicandi:
1 Februarii 1977
Duratio:
95 min.
Natio:
Italia
Lingua:
Lingua Italiana
Lingua Anglica[1]
Venditio ex theatro:
librarum Italianarum 1.43 milliarda (in Italia)
$1.8 milliones (in CFA et Canada)[2]

Suspiria est Italiana horroris pellicula, prima trilogiae cuius nomen Italianum Le tre madri ('Tres matres') est, et quae anno 1977 edita est, auctore Dario Argento. Dispositor cinematographicus Luca Guadagnino suam novam versionem illius pelliculae fecit. Quae pellicula etiam "Suspiria" nominata anno 2018 edita est circa quadraginta annos post primam editionem.

Res de quibus pellicula narrat Friburgi in Nigra silva aguntur. Ex "tribus matribus" sive strigis in hac pellicula apparet "mater suspiriorum". Hac in pellicula autem hoc nomen non apparet sed quisdam psychologiae professor Milius, cuius personam Rudolfus Schündler agit, hanc strigam appellat "Helenam Marcos" et "reginam nigram". Pelliculae heroidi nomine Susanna "Suzy" Bannion, cuius personam Jessica Harper agit, naturam magiae explicat et verbis Latinis, "quoddam ubique, quoddam semper, quoddam ab omnibus creditum est". Quae verba rectiore Latinitate "quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est" reddantur et sumpta esse videntur ex Commonitorio Vincentii Lerinensis.

Commentatio critica recensere

Janet Maslin in New York Times[1] concludit suam criticam ita: "'Suspiria' est pellicula revera ridiculior his in pelliculae raris temporis momentis quibus nemo sanguinem mittit."

Nexus externus recensere

Nota recensere

  1. 1.0 1.1 Janet Maslin: "'Suspiria,' a Specialty Movie, Drips With Gore", New York Times, 13 Augusti 1977
  2. Solomon, Aubrey. Twentieth Century Fox: A Corporate and Financial History (The Scarecrow Filmmakers Series). Lanham, Maryland: Scarecrow Press, 1989. ISBN 978-0-8108-4244-1. p. 233. Numeri indicant quod accruebat ad societates distributorias. Non sunt tota summa reditus.