Stephanus Ioannes Fry, vulgo plenius Stephen John Fry (natus 24 Augusti 1957), alumnus scholae Greshamensis et Collegii Reginalis apud Cantabrigienses, est Anglicus histrio, comoedus, scriptor, introductor radiophonii televisionisque.

Stephanus Fry

Delectans, vir facundissimus, dimidia pars acti gemini "Fry et Laurie" cum amico Hugone Laurie notus est. Ambo, qui alius alia in Universitate Cantabrigiensis sodales Lucum in Proscaenio Cantabrigiensis (Anglice Cambridge Footlights) obviam facti sunt, in "Parvum de Fry et Laurie" (Anglice A Bit of Fry and Laurie) egerunt et orationem scripserunt, atque in Jeeves et Wooster primas partes egerunt. Anno 2008 Fry, qui etiam pelliculam rei veritatis de Viro Immunitarii Defecto Humanae et morbo Syndrome Comparatis Defectu Immunitatis et de depressione animae fecit, ad omnes quinquaginta civitates Americanas seriem pellicularum rei veritatis "Stephanus Fry in America" factum iter fecit. Nunc introductor ludi comici quaestionum gratiosissimi, "Studiosior" (Anglice QI aut Quite Interesting) in quo delecti iudices praemia non pro sciendibus quid verum responsum ad quaestionem sit sed pro oblectandibus accipiunt est.

Fry praecipuam personam Anscharium Wilde quam personam dixit se natum fuisse ut ageret, in Wilde, pellicula cinematographica, egit. Vox in multis ludis electronicis quorum singularissimi est primi duo ludi electronici de Harrio Potter, cum Anglicos audiolibros narravisset, audiri potest. Omnes artes rei veritatis et autobiographia et quattuor commenticiae fabulae scriptae a Fry ab existimatoribus laudatae sunt.

Fry oblectans tantae gloriae est ut multos dignitates et honorifica diplomata consecutus sit. In autobiographia Moab is My Washpot (scil. "Moab est Olla Mea ad Lavandum") Fry libere se iuvenum disserit. Tum temporis Fry fraudis convictus tres menses in carcere degit, cum tabellam creditariam ex amico domestico furari constituisset. Morbo animi bipolaris affligebatur et per multos annos contendit ut homosexualitatem suam celaret. Nunc in Londinio cum amatore Daniele Cohen habitat. Fry Carolum Principem, cuius nuptias Camillae Parker-Bowles comitatus est, comiter utitur. Maxima caritate technologiae tenta, paginam electronicam suam ab anno 1997 et emissiones podcast electronicas ad audiendum ab anno 2008 et paginam Twitteris quam maximi homines post paginam Baraci Obamae sequuntur habuit.

Nexus externi recensere