Spurius Postumius Albinus Magnus

Spurius Postumius Albinus Magnus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 148 a.C.n.) vir publicus atque orator Romanus fuit.

Filii eius erant Spurius Postumius Albinus, qui anno 110 a.C.n. consulatum gessit, et Aulus Postumius Albinus Magnus, qui eodem anno propraetor in Africa, fuit.

Cursus honorum

recensere

Postumius anno 148 a.C.n. una cum Lucio Calpurnio Pisone Caesonino consul erat. Hoc anno Roma urbs magno incendio afflicta est[1]. Praeterea fuit clarus orator[2].

  1. Iulius Obsequens, Liber de prodigiis 78
  2. Marcus Tullius Cicero, Brutus 25


Antecessores:
Manius Manilius Nepos et Lucius Marcius Censorinus
Consul
148 a.C.n.
cum
Lucio Calpurnio Pisone Caesonino
Successores:
Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus et Gaius Livius Drusus