Aperire sectionem principem

Spurius Papirius Crassus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Anno 382 tribunus militum consulari potestate electus est. Ceteri tribuni Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Papirius Mugillanus, Servius Cornelius P.f. Maluginensis, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Gaius Sulpicius Camerinus erant. Cum Lucius et Spurius Papirii - fortasse fratres fuerunt - contra Velitras milites ducerent, Aemilius et ceteri collegae in urbe manserunt, si Etrusci impetum facerent[1].

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, VI 22