Spiritus vini Cognacensis

potio fortis

Spiritus vini Cognacensis[1] est vini spiritus qui in pago Condatensi vel Cognacensi omnique praefectura Carantoni Maritimi e vinis ibi natis destillatur.

Alembicus ad destillandum Cognacensis

Baudoinia compniacensis, fungus phyli Ascomycotorum, viret super fenestras et in culminibus cellarum, ubi cupae huius spiritus iacent, caliditate meridiana frigoribusque nocturnis necnon emanationibus huius spiritus nutrita.

NotaeRecensere

  1. "Spiritus vini Cognacensis": Hermann Eberhard Richter, Fr. Bachmann, Arzneitaschenbuch zur Pharmacopoea Germanica (1885) (p. 54 apud Google Books); John Rudolphy, Chemical and Pharmaceutical Directory (1877) p. 19

BibliographiaRecensere

 
Forma pagorum e quibus spiritus vini Cognacensis nostris diebus produci licet
  • Céline Bessière, De génération en génération: Arrangements de famille dans les entreprises viticoles de Cognac. Éditions Raisons d'agir, 2010
  • Robert Delamain, Histoire du cognac. Lutetiae: Éditions Stock, 1935 Textus apud Internet Archive

Nexus externiRecensere