Spelunca Areni 1

caverna et locus archaeologicus Armeniae
Spelunca Areni 1 (Armenia physicalis )
Spelunca Areni 1
Spelunca Areni 1
Situs in Armenia

Spelunca Areni 1, litteris Armenis Արենի-1, est series cavernarum prope oppidum Areni Armeniae latentium ubi archaeologi Armeni et Hiberni locum habitationis chalcolithicae et aetatis aëneae reppererunt, ad culturam Kura Araxes seu Transcaucasica matura attributum. Inter vestigia inventa sunt calceamenta (anni circiter 3 500 a.C.n.) et officina vinaria (circiter 4 000 a.C.n.) omnis terrarum orbis antiquissimae.

Aditus speluncae Areni 1
Calceolus ima spelunca repertus

Ossa eiusdem fere aevi reperta sunt hominum (inter quos infantium iuvenumque) specierumque Capra aegagrus multa, Ovis aries pauca (quae animalia domesticata in caverna ipsa tenebantur), tardius Bos taurus, multo pauciora Vulpes vulpes, Canis lupus familiaris, Sus scrofa; fructus Juglans regia fructusque vel grana Prunus sp., Celtis sp., Cerasus incana, Daucus carota cf. carota, Vicia sp., Hordeum vulgare, Triticum cf. aestivum, Cucurbitaceae spp. seeds, Polygonum sp., Anchusa sp., Buglossoides sp., Aegilops sp., Vitis sp.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad speluncam Areni-1 spectant.
  Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!