Zythum (vocabulum Graecum, litteris Graecis ζῦθος, scilicet "fermentum";[1] lingua Aegyptia antiqua hqt) fuit cervesia ab Aegyptis antiquis e bracibus sive hordei seu farris sive amborum confectus. Vestigia frumentorum, bracium, amylorum, bacteriorum quae confectione cervesiae participant variis locis ab archaeologis reperiuntur, exempli gratia Hieraconpoli ubi "braxatoria" aevi praedynastici, i.e. medii millennii IV a.C.n. reperta sunt; Abydi eodem aevo frequentati; Deir el-Medina et Amarna sub novo regno, i.e. millennio II exeunte.[2]

Confectio zythi (cervesiae Aegyptiae antiquae) pupis ligneis demonstrata (Museum Rosicrucianum)
Fermentum zythi paratur (Museum Lupariense)

Graeci antiqui cervesiam apud Thraces et Phryges (nomine brytum) sed praesertim apud Aegyptos cognoscebant atque huic populo ante alios attribuebant. Ita Aeschylus saeculo V a.C.n. Aegyptios in scaenam tragicam introduxit femineosque et cervesiae potores finxit:

ἀλλ´ ἄρσενάς τοι τῆσδε γῆς οἰκήτορας
εὑρήσετ´, οὐ πίνοντας ἐκ κριθῶν μέθυ·

("Incolas huius terrae viros esse reperietis, non temeti ex hordeo potores").[3] Quam rem iam oratione soluta Hecataeus rettulit: "Hecataeus libro secundo suae Totius orbis descriptionis, cum de Aegyptiis dixisset, eos pane vesci, subiungit, 'et hordeum potus conficiendi gratia molent'".[4] Eisdem annis Herodotus rationem huius habitudinis, erroneam sed Graecis suasivam, dedit, "vinum ex hordeo" Aegyptiis bibentibus "quia vites ista terra non habent".[5] Theophrastus, primus scriptorum nobis cognitorum, saeculo IV a.C.n. exeunte nomen ζύθος (sic scriptum) huic potioni applicavit.[6] Ille etiam folia Cyperi esculenti ad cervesiam Aegyptiam temperandam adhibita esse relatus est.[7] Diodorus Siculus medio saeculo I a.C.n. cervesiae confectionem ope dei Dionysi didicisse: "Is" ait "primus inventor fuit potionis ex hordeo, a nonnullis zythos appellatae, qui bono suo gustu minime vino cedit. Usum docuit illis qui terras vitibus non idoneas possidebant".[8] Plinius in Naturali historia zythum aliasque cervesias laudat "quorum omnium spuma cutem feminarum in facie nutrit".[9] Ulpianus iuris consultus saeculo III ineunte zythum "in quibusdam provinciis ex tritico vel ex hordeo vel ex pane conficitur" rettulit:[10] in quibus provinciis? Certe in Aegypto, sed etiam in Cyrenaica, nam Oribasius zythum Cyrenaicum ab alio maiore ventositate distinxit.[11] Cyrillus auctor Christianus "zythus" (sic) "Aegyptiorum quidam potus, sed frigidus et turbidus" esse scripsit.[12]

Pauca ergo scriptores Graeci et Romani, Aegypti expertes, de zytho scripserunt: zythum enim haud cognoscebant. Auctor nihilominus Graecus, Aegypti certe incola sed nomine ignoto, opusculum De zythorum confectione saeculo fere IV p.C.n. conscripsit. Textus magna parte nobis servatus inter opera Zosimi Panopolitani editus est. Auctor initium confectionis zythi hoc fere modo praecepit: hordeum album mundum aqua maceratur, sub vento siccatur, rursus maceratur, tunditur, in massam levatur, torretur, diffrangitur. Micae aqua mersae cribrantur.[13]

Millennio II exeunte zythum ope calami bibi solebat, sicut in stela Amarnae reperta videtur, hodie Berolini in Museo Aegyptio servata.[14]

Notae recensere

  1. De etymologia vide Nelson (2005) p. 23 et nota 30
  2. Samuel (2000) pp. 539-542 et passim
  3. Aeschylus, Supplices 952-953
  4. Ἑκαταῖος δ´ ἐν δευτέρῳ περιηγήσεως εἰπὼν περὶ Αἰγυπτίων ὡς ἀρτοφάγοι εἰσὶν ἐπιφέρει· «Τὰς κριθὰς ἐς τὸ πῶμα καταλέουσιν»· Athenaeus, Deipnosophistae 447c. Versio Latina Dalecampii emendata
  5. οἴνῳ δὲ ἐκ κριθέων πεποιημένῳ διαχρέωνται· οὐ γάρ σφι εἰσὶ ἐν τῇ χώρῃ ἄμπελοι· Herodotus, Historiae 2.77
  6. Theophrastus, De causis plantarum 6.11.2
  7. Theophrastus, Historia plantarum 4.8.12
  8. εὑρεῖν δ´ αὐτὸν [τὸν Διόνυσον] καὶ τὸ ἐκ τῆς κριθῆς κατασκευαζόμενον πόμα, τὸ προσαγορευόμενον μὲν ὑπ´ ἐνίων ζῦθος, οὐ πολὺ δὲ λειπόμενον τῆς περὶ τὸν οἶνον εὐωδίας. τοῦτο δὲ διδάξαι τοὺς χώραν ἔχοντας μὴ δυναμένην ἐπιδέχεσθαι τὴν τῆς ἀμπέλου φυτείαν· Diodorus. Similiter "temetum ex hordeo: hoc primum invenerunt Aegyptii ante vini inventionem" (ἐκ κριθῶν µέθυ· πρὸ γὰρ τῆς εὑρέσεως τοῦ οἴνου τοῦτο ἐξεῦρον Aἰγύπτιοι): Scholia in Aeschyli Supplices 953
  9. Plinius, Naturalis historia 22.164
  10. Ulpianus apud Iustinianum, Digesta 33.6.9
  11. Oribasius, Collectanea medica 3.23.4
  12. Cyrillus, Commentarii in Isaiam 2.4.287–288 (PG vol. 70 col. 459CD)
  13. Pseudo-Zosimus; Nelson (2005) pp. 23-24 et nota 32
  14. Museum Aegyptium 14122. Caris-Beatrice Arnst et al.; Karl-Heinz Priese, ed., Staatliche museen zu Berlin: Ägyptisches Museum und Papyrussammlung (Moguntiae: Philipp von Zabern, 1991) no. 80, pp. 129-130. Vide Rachael Sparks, "Canaan in Egypt: Archaeological Evidence for a Social Phenomenon" in Janine Bourriau, Jacke Phillips, edd., Invention and Innovation: The Social Context of Technological Change II, Egypt, the Aegean and the Near East, 1650-1150 B.C (Oxoniae: Oxbow Books, 2016) pp. 36-38

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad confectionem zythi spectant.