Zungteus[1] (Mandshurice ᡥᠣᠩ
ᡨᠠᡳᠵᡳ
hong taiji, Sinice 皇太極), filius Thienmingi, imperator fuit primus familiae Cim Sinarum, nomine annali 崇德 chóngdé, qui gentem suam Mandshurienses nominavit; nam antehac ipsorum lingua Niuche, Latine autem Tartari appellabantur. Bellum Tartaricum, quod pater eius cum familia Mim Sinarum commovit, auxilio fratris Amavangi gerebat, donec anno 1643 vita excederit summamque filio Xunchio traderet, Amavango tutore designato, qui, imperio familiae Mim everso, omnes Sinas in suam dicionem redegit.

Imago Zungtei vestimenta imperatoris Sinarum gerentis.

Notae recensere

  1. Martini Martinii, De bello Tartarico, p. 98.

Bibliographia recensere

  • di Cosmo, Nicola. 2004. "Did Guns Matter? Firearms and the Qing Formation." In The Qing Formation in World-Historical Time, ed. Lynn A. Struve, 121–166. Cantabrigiae Massachusettae et Londinii: Harvard University Press. ISBN 0-674-01399-9. De hac edition apud Google Books.