Zizimus[1] (Ottomanice جم, Turcice: Cem; aliis linguis etiam Gem, Djem, Цём, Jem scriptus), natus die 22 Decembris 1459, mortuus die 25 Februarii 1495, filius Mahometi II et frater minor Baiazethis II fuit.

Imago Zizimi

Regnum Imperii Ottomanici appetivit et per viginti dies sultanus parvam partem imperii rexit. Postquam pugna fratri suo Baiazethi succubuit, primo Cairum, deinde Rhodum insulam perfugit. Maximam vitae partem exsul in Europa (in variis castellis Ordinis Hospitalis in Francia, tum Romae et Capuae) egit, a civitatibus Europaeis quasi pignus contra Turcorum potentiam adhibitus.

Zizimus carmina scripsit; singulae Divan sive collectiones poeticae Persice et Osmanice scriptae exstant. Mesnevi (i.e. carmen alternis versibus scriptum) notissimum est Cemşid ü Hurşîd.

Nexus interni

Notae recensere

  1. "Zizimus": de nomine Latino vide: Bartholomaeus Platina, Vitae Pontificum "Xystus IV" (p. 272 apud Google Books)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zizimum spectant.