Zebrae sunt plures species equidarum Africanarum generis Equi, quarum pellis lineas nigras et albas habet. In gregibus parvis vel magnis vivunt. A vulgaribus equis (Equo fero caballo) et asinis (Equo africano asino) eo differunt, quod nunquam perdomitae sunt.


Classis : Mammalia 
Ordo : Perissodactyla 
Familia : Equidae 
Genus : Equus 
Subgenus : Hippotigris et
Dolichohippus 
Zebra in herba stat.
Zebra.

Secundum ITIS, sunt quattuor species zebrarum, in subgenere Hippotigride comprehensae: Equus grevyi, Equus hartmannae, Equus quagga, Equus zebra.[1] Alii scriptores E. hartmannae subspeciem E. zebrae esse, et E. grevyi in aliud subgenus, Dolichohippum, ponunt.

Notae recensere

  1. "Equus (Hippotigris) C. H. Smith, 1841", Integrated Taxonomic Information System (2017).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad zebras spectant.
 

Haec stipula ad mammale spectat. Amplifica, si potes!