Zabulon Montgomery Pike minor (Anglice Zebulon Montgomery Pike Jr.; natus die 5 Ianuarii 1779, mortuus dei 27 Aprilis 1813) fuit miles exploratorque Americanus, cuius nomine Pikes Mons Colorati appellatus est. Eius expeditio saepe una cum illa Merriwether Ludovici et Gulielmi Clark nota conlata est, atque partem magnam australem Emptionis Ludovicianae exploravit.

Wikidata Zabulon Pike
Res apud Vicidata repertae:
Zabulon Pike: imago
Zabulon Pike: imago
Zabulon Pike: subscriptio
Zabulon Pike: subscriptio
Nativitas: 5 Ianuarii 1779; Lamberton
Obitus: 27 Aprilis 1813; York
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Genitores: Zebulon Pike;

Vita Iuvenis recensere

Pike oppido Lamberton, Novae Caesareae natus est. Pater, quoque Zabulon nominatus, miles in Georgii Washingtonii exercitu post revolutionem Civitatum Foederatum Americae fuit. Pike iuevenis in patriae medio apud castras varias Ohii Illinoesiaeque adolescebat. Anno 1794 miles ipse factus est.

Uxorem anno 1801 duxit, tum autem miles mediocriter erat. Sed mox dux Iacobus Wilkinson Pike fontem Missisippii Fluminis invenire iussit. Ad Missisippii fontem incedens, dux gentis Sauk nomine Black Hawk (Latine 'Accipiter Niger') apud Rock fluminis ripas offendit. Ut Accipiter Niger postea dixit, Pike alimenta accepit atque vexillium Americanum ei et eius generi dedit. Ille 'hominem bonum atque fortem' Pike esse censuit.[1] Pike etiam agrum magnitudinis 400 km² ab Sioux Indis emit, sed eius conatus ad castras Anglicas in Civitatibus Foederatis Americae frustra erat, atque die 30 Aprilis 1806 cum expeditione sua urbem Sanctum Ludovicum recessit.

Expeditio ad meridiem et occidentem recensere

Urbem recedens, statim Pike iussus erat expeditionem novam rursus ad Arkansae et Rubri fluminis fontes inveniendas ducere. Apud Sanctum Ludovicum, 15 Iulii 1806, expeditionem Pike ad australem-occidentem patriae partem explorandam ducit.

Numquam montis ad apicem suo nomine appellatam advenire potuit. Novembri 1806 usque ad Rosa Montem advenit, sed duas post dies cibo egens tam horrida nix hiemsque factae sunt ut concedere adstrictus sit.[2]

Eius iter notissimum Pike ipso ab equitatibus Hispanicis praehenso evenit 26 Feb 1807 apud Novum Mexicum. In primis, Pike et comites sui rapti ad Sanctae Fidei fanum tum ad Chihuahuam, quo in loco Duci Salcedo monstrati sunt. Sed mirabile dictu dux Salcedo Pike et comites iuvit, eius verba documentaque capta Hispanice convertens et eis hospitium praebens. Pike quoque tabulas Mexici geographicas accepit. Pike et sui die 1 Iulii 1807 ad Ludovicianae finem relicti sunt.

Pike factus est dux anno 1813, atque apud Novum Eboracum copias in Torontum duxit 27 Apr. eodem anno. Sed Pike subito saxis volentibus interfectus est cum exercitus Anglicus recedens clam media in urbe pyrobolos armaque sua ignivit. Corpus suum nave Novum Ebroracum, Sackets portum, gestum est atque hodie hic iacet.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Hollon, W. Eugene. The lost pathfinder, Zebulon Montgomery Pike. Norman Oclahomae: University of Oklahoma Press, 1949.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Zabulonem Pike spectant.
  Lexica biographica: