Martha Maria Yeardley Smith (nata die 3 Iulii 1964 Lutetiae) est actrix Americana, origine Francica, optime nota The Simpsons, serie televisifica in qua partes Lisae Simpson voce agit. Primum partes Bartholomaei Simpson petiit, sed tonus vocis eius nimis altus habebatur, utpote qui puerum imitaretur, Lisae quidem sorori aptissimus. Yeardley Smith etiam in compluribus pelliculis, sicut Heaven Help Us (1985), The Legend of Billie Jean (1985), Maximum Overdrive (1986), prodiit.

Wikidata Yeardley Smith
Res apud Vicidata repertae:
Yeardley Smith: imago
Yeardley Smith: imago
Nativitas: 3 Iulii 1964; Lutetia
Patria: Francia, Civitates Foederatae Americae

Nexus externi recensere