Wernerus (Theod. Werner) Bruschke (natus 18 Augusti 1898 Magdeburgi, mortuus 17 Februarii 1995 Salinis Saxonicis vir publicus Germaniae et sodalis primo SPD, deinde SED fuit.

Iuventus et munus recensere

Bruschke post scholam finitam tirocinium metallici fecit et ad annum 1927 hoc munere utebatur. Annis 1917/1918 Bello Orbis Terrarum I miles conscriptus interfuit.

Cursus honorum recensere

Bruschke anno 1912 sodalis iuventututis socialisticae et anno 1916 SPD factus est. Anno 1927 secretarius factionis et anno 1933 brevi tempore legatus senatus terrae Borussiae electus est. Paulo post Nazistae Germaniae rerum potiti sunt atque Bruschke dimiserunt. Inter annos dictaturae pro societate sigarorum laboravit et deinde cautionum. Anno 1942 autem, quod clam inimicos dictaturae adiuvisset, in Castra carceralia inclusus est. Anno 1945 liberatus est et praeses factionis SPD in pago Magdeburgi electus est, anno insequente sodalis novae factionis SED factus est, postquam SPD et KPD consociatae sunt. Mense Decembri 1945 ab auctoritatibus Unionis Sovieticae, quae hanc partem Germaniae occupaverant, praepositus vicarius provinciae Saxoniae factus est. Anno 1946 praeses pagi Magdeburgi et deinde administer aerarii publici Saxoniae-Anhaltini factus est. Anno 1949 legatus Camerae Popularis RDG et praeses ministrorum Saxoniae-Anhaltini electus est. Hoc officio ad 23 Iulii 1952 fungebatur, cum terrae Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) abolitae essent. Deinde ad annum 1955 praeses consilii pagi Salinarum Saxonicarum erat. Tum valetudinis causa se vita publica recessit.

Praesides Ministrorum Saxoniae-Anhaltini