Wáng Bāo, litteris Sinicis 王褒 (natus in oppido Zizhong provinciae hodiernae Suchuen fortasse saeculo I a.C.n. ineunte; mortuus medio saeculo) fuit poeta e regione Shu oriundus in Serica meridio-occidentali.

Opera eius imperatori Xuan principique Liu Shi valde placebant, qui eum iuxta aulam imperii Sigani in urbe retinuerunt. Legatus ab imperatore missus est in regionem nativam, quo itinere mortem obiit (ante annum 49 a.C.n., ut videtur, quo anno Xuan ipse mortuus est). Carmina decem Wang Bao in florilegio Chu ci comprehenduntur sub rubrica Jiu huai, scilicet "Novem dolores". E rhapsodiis (generis Sinensis fu) una, titulo Dongxiao fu, scilicet "rhapsodia tibiarum" (de instrumento musico dongxiao appellato) in anthologia Wen xuan comprehenditur; altera, titulo Ganquan fu seu Ganquan gong fu ("rhapsodia palatii fontium dulcium") villam imperatoris rusticam Ganquan gong describit. Wang Bao etiam carmen satyricum "Tong yue" ("syngrapha servi") composuit de officiis servi quem se apud Chengdu emisse praetendit; quo carmine de confectione potionis theae primus omnium nobis cognitorum refert.

Opera recensere

Bibliographia recensere

  • David Hawkes, interpr., The Songs of the South (Harmondsworth: Penguin Books, 1985) pp. 269-280
  • David R. Knechtges, interpr., Wen xuan vol. 3 (Princetoniae: Princeton University Press, 1996) pp. 233-245
  • David R. Knechtges, Taiping Chang, edd., Ancient and Early Medieval Chinese Literature: A Reference Guide vol. 2 (Lugduni Batavorum: Brill, 2013) pp. 1126-1134 (Paginae selectae apud Google Books)