Wan Waithayakon seu Vanna Vaidhayakara, litteris Thai วรรณไวทยากร (nobili loco natus Bancoci die 25 Augusti 1891; mortuus die 5 Septembris 1976), princeps familiae regiae, fuit politicus et legatus Thailandensis. Pater eius fuit พระองค์เจ้าชายวรวรรณากร(th), quinquagesimus et sextus e numero liberorum regis Mongkut, ex uxore vigesima et quarta เจ้าจอมมารดาเขียน(th) genitus.

Wikidata Wan Waithayakon
Res apud Vicidata repertae:
Wan Waithayakon: imago
Wan Waithayakon: imago
Wan Waithayakon: subscriptio
Wan Waithayakon: subscriptio
Nativitas: 25 Augusti 1891; Bāncōcum
Obitus: 5 Septembris 1976; Bāncōcum
Patria: Thailandia

Familia

Genitores: Varavanakorn;

Wan Waithayakon in Europa eruditus est in Collegio de Balliolo apud Oxonienses Lutetiaeque in Schola Libera Scientiarum Politicarum. Legatus fuit Londii apud Britanniarum Regnum ab anno 1926, mox etiam Genavae apud Confoederationem Nationum ab anno 1927 ad 1930 ubi successor fuit germano suo Charun. A primo ministro Plaek Phibunsongkhram mense Novembri 1943 Tokii missus est ad Congressum Asiae Orientalis Maioris(en). Minister a rebus externis patriae meruit ab anno 1952 usque in 1957 atque brevi temporis spatio anno 1958. Fuit a mense Septembri 1956 usque ad Septembrem 1957 Consociationis Nationum Communis Conventus praeses.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

 
Legati ad Congressum Asiae Orientalis Maioris(en) Tokii anno 1943 adeuntes: a sinistra parte Ba Maw, Zhang Jinghui, Wang Jingwei, Hideki Tōjō, Wan Waithayakon, Iosephus Pacianus Laurel, Subhas Chandra Bose
  • "Address of His Royal Highness Prince Wan Waithayakon": contio die 5 Novembris 1943 habita apud Congressum Asiae Orientalis Maioris
  • Vita cum imagine apud Consociationis Nationum paginas interretiales (Anglice)
Praesides conventus generalis Nationum Unitarum 1946–2010

Paulus Henricus Spaak (Belgia) • Osvaldus Aranha (Brasilia) • Iosephus Arce (Argentina) • Herbertus Vere Evatt (Australia) • Carolus Romulo (Philippinae) • Nasrollah Entezam (Irania) • Ludovicus Padilla Nervo (Mexicum) • Lester Pearson (Canada) • Vijaya Lakshmi Pandit (India) • Eelco van Kleffens (Nederlandia) • Iosephus Maza (Chilia) • Rudecindus Ortega Masson (Chilia) • Wan Waithayakon (Thailandia) • Leslius Munro (Nova Zelandia) • Carolus Malik (Libanus) • Victor Andreas Belaúnde (Peruvia) • Fridericus Henricus Boland (Hibernia) • Mongi Slim (Tunesia) • Machometus Zafrullah Khan (Pakistania) • Carolus Sosa Rodríguez (Venetiola) • Alexander Quaison-Sackey (Gana) • Amyntor Fanfani (Italia) • Abdul Rahman Pazhwak (Afgania) • Cornelius Mănescu (Romania) • Aemilius Arenales Catalán (Guatimalia) • Angela Elisabetha Brooks (Liberia) • Eduardus Hambro (Norvegia) • Adam Malik (Indonesia) • Stanislaus Trepczyński (Polonia) • Leopoldus Benites (Aequatoria) • Abdelazizus Būtaflīqa (Algerium) • Gasto Thorn (Luxemburgum) • Hamilton Shirley Amerasinghe (Taprobane) • Lazarus Mojsov (Iugoslavia) • Indalecio Liévano (Columbia) • Salim Ahmed Salim (Tanzania) • Rüdiger von Wechmar (RFG) • Ismat T. Kittani (Iracum) • Emericus Hollai (Hungaria) • Georgius Illueca (Panama) • Paulus Ioannes Firminus Lusaka (Zambia) • Iacobus de Piniés (Hispania) • Humayun Rasheed Choudhury (Bangladesha) • Petrus Florin (DDR) • Dantes Caputo (Argentina) • Iosephus Nanven Garba (Nigeria) • Guido de Marco (Melita) • Samir Shihabi (Arabia Saudiana) • Stojan Ganev (Bulgaria) • Samuel Insanally (Guiana) • Amara Essy (Litus Eburneum) • Didacus Freitas do Amaral (Portugallia) • Razali Ismail (Malaesia) • Gennadius Udovenko (Ucraina) • Desiderius Opertti (Uruguaia) • Theo-Ben Gurirab (Namibia) • Harri Holkeri (Finnia) • Han Seung-soo (Respublica Coreana) • Ioannes Kavan (Cechia) • Iulianus Hunte (Sancta Lucia) • Ioannes Ping (Gabon) • Ioannes Eliasson (Suecia) • Hayā Rāšid Āl Ḫalīfa (Baharina) • Srgjan Kerim (Res publica Macedonica) • Michael d'Escoto Brockmann (Nicaragua) • ʿAlī ʿAbd al-Salām al-Turaikī (Libya)

Ministri rerum externarum Thailandenses