Walterus Ewing Crum[1] (natus Glasguae 22 Iulii 1865; 20 Aprilis 1944[2] Bathoniae defunctus) fuit Coptologus, id est vir de lingua litterisque Copticis doctus, Scoticus. Maximam famam nunc habet pro magno opere suo A Coptic Dictionary, lexico volubili verborum Copticorum, quod anno 1939 confecit.

Walteri E. Crum libri Catalogue of the Coptic manuscripts in the British Museum pagina quaedam (nempe 266).

Vita et opera recensere

Natus est filius primus Alexandri Crum Thornliebankensis circum Glasguam. Collegium Etonense studii causa adiit, et anno 1888 gradum adeptus est a Collegio Balliolensi[3] Oxoniae. Post hoc cum Adolfo Erman, Aegyptologo (et amico diutino),[4] Lutetiae et Berolini in studiis perstabat.

Crum magnam partem curriculi vitae sumpsit indicem corporis materiei Copticae concinnando, inter quod erant manuscripta in Bibliotheca Rylandsiana, Museu Britannico[5] contenta, quo nixus denique A Coptic Dictionary, lexicon ingens verborum Copticorum (omissis vocibus origine Graecis), operose citatorum, et Anglice definitorum (sed inclusis glossis antiquis Graecis, Latinis, et Arabicis) conscribebat, atque anno 1939 confecit. Hoc lexicon inter opera Crum, qui multos libros multasque commentationes scripsit, maxime praestat.[4]

Alma Universitas Humboldtiana Berolinensis eum gradu doctorali, Universitas Oxoniensis Doctoratu Litterarum honoris causa decoraverunt. Socius erat Academiae Britannicae, et pariter Societas Philosophica Americana eum socium peregrinum elegerunt.[4] Charisterion titulo Coptic Studies in Honor of Walter Ewing Crum anno 1950 in libello periodici Bulletin of the Byzantine Institute of America editum est.[6]

Maxima opera recensere

Opus Latinum recensere

Notae recensere

  1. 1908 Leipold et Crum editoribus, Sinuthii Archimandritae Vita et Opera: "Utor catalogo codicum Rylandsianorum a Waltero E. Crum conscripto." (Licet haec citatio possit etiam figuram nominativam *Walter indicare.)
  2. Hoc annum secundum W. H. Worrell, Review of Coptic Studies in Honor of Walter Ewing Crum, Speculum 27.1, Ianuarii 1952, pp. 88–94, p. 88. Attamen, G. Bonner, "The Crum Papers", The British Museum Quarterly 28.3/4, Autumn 1964, pp. 59–67, p. 59, summam diem dicit esse 18 May 1941.
  3.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  4. 4.0 4.1 4.2 H. I. Bell, "Walter Ewing Crum", The Journal of Egyptian Archaeology 30, December 1944, pp. 65–66.
  5. "Coptic Monuments By W. E. Crum (Kiraz Historical Catalogues Archive 6)", Gorgias Press, 2005, retrieved 26 June 2014.
  6. Coptic Studies in Honor of Walter Ewing Crum, Bulletin of the Byzantine Institute 2 (1950), OCLC 715404377