Haec pagina de notione voluptatis explicat. Si de Voluptate dea quaeris, vide Voluptas (dea).

Voluptas est conscientiae status dolori contrarius. Cicero quondam scripsit: "Omne id quo gaudemus voluptas est, ut omne quo offendimur dolor." Inter genera voluptatis sunt amor, atmandanda, exstasis, euphoria, felicitas, gaudium, gloria, oblectatio. Psychologia et biologia mechanismum voluptatis dolorisque agnoscunt fundamenta esse omnium morum biologicarum specierum.

Psyche et Amor, tabula a Gulielmo Adolpho Bouguereau picta

Fons multarum rerum voluptabilium est impulsus biologicus ad se saturandum: manducando, defaecando, dormiendo, quiescendo, ludendo, exercendo, masturbando, purgando, loquendo, amando, futuendo. Experientiae autem etiam voluptabiles habentur, quae e societate concipiuntur: adparitio, amicitia, agnitio, gloria, gratia. Gustatus rerum culturalium et "activitatum" socialium, sicut artium bellarum, museorum, et litterarum etiam saepe res voluptabiles habentur.

Epicurus voluptatem principium philosophiae putavit. Sigmundus Freud principium voluptatis (Theodisce Lustprinzip) saepe instincu mortis (Thanatos) violari posse in opere Jenseits des Lustprinzips explicavit.

Nexus interni

 

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!