Vladimirus Theodori filius Odoevskij (Russice Владимир Фёдорович Одоевский, tr. Vladimir Fëdorovič Odoevskij; 13 Augusti 180411 Martii 1869), ultimus gentis antiquae ducalis here, fuit scriptor, philosophus, paedagogus, et criticus musicus Russicus.

Wikidata Vladimirus Odoevskij
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Odoevskij: imago
Vladimirus Odoevskij: imago
Nativitas: 25 Augusti 1803; Moscua
Obitus: 27 Februarii 1869, 11 Martii 1869; Moscua
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Fyodor Odoyevsky;
Coniunx: Olga Stepanovna Lanskaya

Memoria

Sepultura: Donskoe cemetery

Inter scripta eius sunt fabulae, mythistoriae. Operibus Ernesti Hoffmann et Friderici Schelling inspiratus, opera fabulosa, phantastica et utopica scripsit. Libros, lingua moribus gentiliciis aptata compositos, ad usum vulgi rustici[1] edebat.

Cum Demetrio Venevitinov, Ioanne Kireevskij et Michaele Pogodin Societatem amoris sapientiae, Russice Общество любомудрия, anno 1823 instituit et praeses eius fuit. Vocabulum любомудрие est φιλοσοφία Graeca e radicibus Russicis composita[2]; hoc nomine invento paricipes societatis a philosophis Francogallicis aevi Illuminationis separari volebant. Musei Rumiantseviani rector anno 1846 factus est.

Praeterea editor fuit quorundam periodicorum. Etiam philanthropus notus est. Anno 1861 senator Imperii Russici factus est.

Notae recensere

  1. Russice для народного чтения.
  2. Любовь — φιλία, мудрость — σοφία

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Odoevskij spectant.
  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie