Vladimirus Germani filius Bogoraz (Russice Владимир Германович Богораз, tr. Vladimir Germanovič Bogoraz, Anglice ut Waldemar Bogoras notus, etiam pseudonymo Тан, tr. Tan utebatur; natus familia Iudaica in urbe Ovruč gubernii Volhyniensis Imperii Russici die 15 Aprilis[1] 1865, mortuus in regione Rostoviensi die 10 Maii 1936) fuit rerum novarum cupidus, scriptor, anthropologus ethnographus et linguista Russicus et Sovieticus.

Wikidata Vladimirus Bogoraz
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Bogoraz: imago
Vladimirus Bogoraz: imago
Nativitas: 15 Aprilis 1865; Ovruch
Obitus: 10 Maii 1936; Rostovia ad Tanaim
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Literatorskie mostki

Vita et opera recensere

Vladimirus Bogoraz anno 1880 studia in gymnasio complevit, postquam studens Universitatis Petropolitanae (initio facultatis physico-mathematicae, ab anno 1881 autem facultatis iuridicae) factus. Illo tempore etiam particeps motus revolutionarii factus est, idcirco nonnumquam arrestabatur, et anno 1889 affectus est exsilio ad terras boreales Orientis Expremi Russiae prope Colymam fluvium. Ibi culturae gentium indigenorum localium (praesertim Tschuktschorum) studere incepit. Annis 18941896 (iam tempore exsilii) et dein annis 19001901 (exsilio finito) in expeditionibus vitam gentium illorum explorantibus participavit. Post expeditionem secundam in CFA laboravit, sed anno 1904 rursus in Imperium Russicum, ubi in vita politica participavit, contra regimen Imperii pugnans. Ab anno 1918 Bogoraz in museo anthropologiae et ethnographiae Academiae Scientiarum Russicae, dein URSS favebat operi. Ab anno 1921 in nonnullis institutis educationis Petropoli (dein Leninopoli) professor erat. Annis ultimis vitae suae fuit director musei historiae religionis (anno 1932 conditi).

Bogoraz circa 130 opera de ethnographia, eruditione vulgari et linguis (praesertim illis gentium indigenorum Tschucotiae, Camtschatcae et Iacutiae) scripsit. Praeterea, certa opera fictionis atque poemata creavit atque nonnullas narrationes ex Anglico Russice vertit.

Notae recensere

Nexus externi recensere