Vita Hludovici Imperatoris o Vita Hludovici biographia est, ab anonymo auctore scripta, Ludovici Pii, caesaris imperi carolingiani et regis Francorum ab anno 814 usque ad annum 840.

Carolus magnus  Ludovicum Pium coronat

De auctore recensere

Haec vita latine scripta est post annum 840 ab anonymo scriba, qui  Astrologus, vel Anonymus dictus Astrologus vocari solet ob eius rerum astronomicarum magna scientia. Creditur itaque hunc chronographum, quamquam de rebus religiosis tractat, non ecclesiasticum fuisse, sed unum ex duobus astronomis, a quibus Ludovicus Pius anno 837, cum cometa apparuisset, consilium petivit.

 
Denarius Ludovici Pii (20mm, 1.65 g, 1h).  Monetae officina incognita. Signatus inter 822 et 840.
Recta: HLVDOVVICVS IMP, crux; globuli in unaquaque quarta parte.
Reverse: XPISTIANA RELIGIO, templum; crux.

Varii scriptores quis hic chronographus esset firmare temptaverunt, sed nemo eum pro certo recognovit: anno 1729, historicus Germanus Ioannes Georgius von Eckhart eum assimilavit homini nobili qui in aula Ludovici inter 816 et 839 vixit;anno 1909 declaravit von Simson eum esse archidiaconum Geroldum (vel Gerolt), ecclesiasticum quemdam aulicum;[1] Maximilianu Buchner, in suis studiis de operibus Astronomi quae maximae auctoritatis sunt, scripsit eum Ilduinum, cancellarium Pippini II Aquitaniae et Caroli Calvi; Ernestus Tremp, in suis studiis anno 1995 editis, hanc hypothesin confirmat,[2] sed ab hoc erudito de datatione operis discordat, uno decennio a se detracto.

Nuper historicus Matthias M. Tischle, Astronomum assimilavit Ionae episcopo Aureliae, qui IX° saecolo floruit; historicus autem Courtney Booker Valafrido Straboni, abbati, theologo et poetae germano, qui IX° saecolo floruit; scripsit denique historicus francogallicus, Franciscus Guizot Petrum Delalande Astronomum eumdem esse atque Luitwolf[3] declaravisse. Astronomus tamen Ilduinum vere fuisse, adhuc apud plurimos constans opinio est[4].

Altera biographia recensere

Altera vita Ludovici Pii a Thegano, praelato francogallico, Valafridi Strabonis amico, scripta est. Theganus scripsit de rebus, quae suis oculis non vidit, sed quae eo vivo evenerant, de quibus propinquii eum certum fecerant. Theganus non impartialis, sed aperte Ludovico valde favet; allii autem, ut Lotharius Primus, filius Ludovici, et Ebo abbas, episcopus Remis, aspere vituperantur[5].

Notae recensere

  1. The Uses of the Past in the Early Middle Ages, Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000 
  2. David, Ganz (1997), Review: Ernst Tremp "Thegan, Die Taten Kaiser Ludwigs (Gesta Hludowici imperatoris). Astronomus, Das Leben Kaiser Ludwigs (Vita Hludowici imperatoris) ", pp. 208 
  3. (fr)Notice biographique, par François Guizot
  4. (de)David, Ganz (2003), Review: M. Tischler "Einharts 'Vita Karoli'. Studien zur Entstehung", pp. 314 
  5. Theganus Ebonem "impudicum et crudelissimum (...) ex originalium servorum stirpe" ortum vocat.

Bibliographia recensere

  • Booker, C., Past Convictions: The Penance of Louis the Pious and the Decline of the Carolingians 
  • Max, Buchner (1940), Entstehungszeit und Verfasser der "Vita Hludowici" des "Astronomus", 60, p. 14–45 
  • Cabaniss, A., Son of Charlemagne. A Contemporary Life of Louis the Pious 
  • King, P.D. (1987), Charlemagne: Translated Sources, Kendal: P.D. King 
  • Tischler, M. (2001), Einharts Vita Karoli. Studien zur Entstehung, Uberlieferung und Rezeption, Hanovri: Hahnsche Buchhandlung 
  • Tremp, Ernst, Thegan, Die Taten Kaiser Ludwigs/Astronomus, Das Leben Kaiser Ludwigs, Hahnsche Buchhandlung 

Nexus externi recensere