Vincentius Bellovacensis (natus inter annos 1184 et 1194 – mortuus circa annum 1264 Bellovaci) fuit doctus Francicus, Dominicanus, paedagogus et auctor Speculi Maioris.

Vincentius Bellovacensis
Vincentius Bellovacensis: Speculum maius (Argentorati: Ioannes Mentelin 1473, pars 3: Speculum historiale)

Vita recensere

Vincentius Lutetiae Parisiorum litteris studuit ibique anno 1223 se ordini Fratrum Praedicatorum adiungens in conventum Sancti Iacobi Parisiensis intravit. Ab anno 1247 munere bibliothecarii in aula Ludovici IX, regis Francorum, functus est.[1] Praeterea familiaris et capellanus regis factus filios eius educavit.

Opus magnum Vinctii Bellovacensis est Speculum maius, encyclopaedia notissima Aevi Medii, quae pluries inter annos 1240 et 1260 retractata est et in tribus partibus (Speculum naturale, Speculum doctrinale et Speculum historiale) constat.

Opera eius etiam pro histora alchemiae maximi momenti sunt, quia plus quam 350 scriptores huius disciplinae inducit.[2]. Praeter scriptores antiquos sicut Platonem, Plinium maiorem, Pedanium Dioskuriden et Isidorum Hispalensem etiam multos auctores lingua Arabica (ut puta Avicennam et Rhazen) adhibitur.

Opera recensere

  • 1247–1249: De eruditione filiorum nobilium (etiam: De institutione puerorum regalium)
  • 1256: Speculum maius (primum typis datum anno 1474)
  • 1260: Liber consolatorius
  • 1260–1263: De morali principis institutione

Speculum quadruplex (una cum Speculo morali, cuius scriptor autem dubius est) anno 1624 Duaci typis datum et annis 1964/65 Graecii iterum editum est.[3]

Notae recensere

  1. Wolfgang Wegner (2005). Vinzenz von Beauvais. In: Werner E. Gerabek, Bernhard D. Haage, Gundolf Keil, Wolfgang Wegner (ed.): Enzyklopädie Medizingeschichte. Berolini / Novi Eboraci. ISBN 3-11-015714-4, p. 1445.
  2. Art. Vincenz von Beauvais. In: Winfried R. Pötsch, Annelore Fischer, Wolfgang Müller: Lexikon bedeutender Chemiker. Lipiae 1988. ISBN 3-323-00185-0, p. ?
  3. Vincentii Burgundi Bellovacensis Speculum quadruplex naturale, doctrinale, morale, historiale. Duai 1624; Neudruck Graz 1964.

Lege etiam recensere

  • Ludwig Lieser: Vinzenz von Beauvais als Kompilator und Philosoph. Lipsiae 1928
  • Rudolf Weigand: Vinzenz von Beauvais. Scholastische Universalchronistik als Quelle volkssprachiger Geschichtsschreibung. Hildesheim/Turici/Urbe Novo Eboraco: Olms, 1991 (Germanistische Texte und Studien 36). ISBN 3-487-09455-X

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vincentium Bellovacensem spectant.