Viduae palatium Vimariae (Theodisce: Wittumspalais) villa nobilis in via Am Palais 3 in media Vimaria patet. Cuius illustrissima incola fuit ducissa Anna Amalia.

Frons spectans ad Plateam Theatri
Conclave poetarum.

Descriptio recensere

Palatium generis baroci posterioris constructum est annis ab 1767 ad 1769 in loco, ubi olim franciscalibus coenobium fuerat. Grafio Iacobus Fredericus de Fritsch mandans erat, praeses Consilii secreti gubernatorii Ducatus Saxoniae-Vimarii-Ysenaci. Anna Amalia territorii huius regens fuit. Castello incendiis anno 1774 hausto ducissa novam habitationem quaerebat. Emit a domno Fritsch domum qua utebatur usque ad mortem una cum serva sua Ludovica de Göchhausen. Amplificari hortos hodie non iam exstantes et secundum genus Anglicum componi fecit quoque. Turris moeniorum priscorum iussu eius in papilionem mutata est cum picturis Sinarum. Tria decennia supellectiles et domus interna identidem secundum mores vigentes commutari fecit. Inde evenit, ut interna valde modesta sine nimiis pompis secundum mores burgensium essent. Anno 1786 in periodico quodam praetitulato Journal der Moden exedrium privatum Annae Amaliae, sic dicta Diaeta viridis, praesentabatur quod et hodie haud mutatum admirari potest.

Operam dabat de internis modulandis praesertim Adam Fredericus Oeser, professor universitarius et Goethii praeceptor in delineandi arte. Ab illo tectorii picturae et in pulchriori primo tabulato et in aula festiva alterius superioris tabulati sunt. Minervam depingens, deam sapientiae scientiarum artium, ducissam ipsam designare in animo habebat.

Quae ubi videri possint recensere

  • Pedeplana: sella gestatoria ducissae
  • Primum tabulatum - effigies ducissae decrepitae (a Ferdinando Jagemann); Diaeta rubra: opus musivum inter fenestras cum Constantini arcu ab officinis Vaticanis, tabulae oleariae pictricis Brunsvicensis Annae Rosinae de Gasc-Lisiewska cum Annae Amaliae parentibus et Borussico rege Friderico II, camini craticula protectoria in acupictura aurea Ludovicae de Göchhausen; Diaeta rubra: tabulae oleariae duae pictoris aulici Vimariensis Loeber de Anna Amalia equitanti et de eius marito Ernesto Augusto Constantino et de eius fratribus, imagines fictae institutoris reguli Caroli Ludovici de Knebel et Ludovicae de Göchhausen; ducissae cubiculum et scriptorium: tabula olearia domni Heinsius de ducissa, collectiones figurarum parvarum Brunsvico adportatarum; Diaeta viridis (in ala occidentali): plagae Italiae hydrochomaticae ab Ioanne Philippo Hackert testimonium perhibentes de ducissae itineribus in Italia factis; Laboratorium delineationis: effigies Caroli Augusti et nuri Ludovicae; Diaeta musicae: psalterium et cithara monstrant ingenia musica ducissae componentis melodias ad opera Goethii titulata Jahrmarktsfest zu Plundersweilern sive Erwin und Elmire (inter cetera).
  • Secundum tabulatum - Diaeta caerulea genere conchato ad excipiendos hospites; marmorea facies Voltarii et Russavii / haec aula etiam spectaculis patebat, qua opus melodramaticum Alceste Christophori Martini Wieland et opus Goethium Paläophron und Neoterpe primo in scaenam venit, insuper fecit hic Goethius anno 1813 orationem funebrem in Wieland.
  • Tabulatum subtegmentarium - hic est ducissae bibliotheca, sicut eam disposuit historicus culturalis Carolus Ludovicus Fernow

Actiones Annae Amaliae rude donatae recensere

Muneribus politicus omnibus filio Carolo Augusto commendatis Anna Amalia vacuabat artibus variis. Quod etiam instrumenta musica in Diaeta musicae indicant et tabula delineatoria in laboratorio supra citato.

Imitans avunculum illustrissimum regem Borussicum Fridericum Magnum, cuius effigies reperitur in aula festiva, Anna Amalia saepe feriis sextis aulicos, burgenses poetas, artifices excipiebat ad commutationem idearum opinionumque. Pictor Georgius Melchior Kraus anno 1795 imaginem pulchram hydrochromaticam de tali conventu depinxit. Quae colloquia non ante mortem ducissae nominabantur Theodisce "Anna Amalias Tafelrunden", i.e. convivia Amaliensia. Quod cum ita sit, id effecit vel vocationes universitarias, e.g. anno 1792 medici Christophori Willibaldi Hufeland in universitatem Ienensem. Inter hospites solitos enumerari possunt Friedrich Justin Bertuch, Carl Ludwig von Knebel, Johann Heinrich Meyer, Hufeland et Kraus. Extra consuetudinem venerunt i.a. Johann Caspar Lavater, Johann Georg Jacobi, Jakob Michael Reinhold Lenz, Friedrich Maximilian Klinger, Christian Graf zu Stolberg, Wilhelm von Humboldt, Alexander von Humboldt, Jean Paul, Madame de Staël.

Usus post ducissae obitum recensere

Postquam ducissa Anna Amalia decessit, raro fiebat ut ducales familiares palatium visitarent. Francomurariorum lobia ad Tres rosas dicta aulam festivam annis ab 1808 ad 1848 usurpavit. Nepos dux grandis Carolus Alexander complexum populo aperiri iussit renovationibus anno 1875 peractis. Ex illo tempore Diaeta rubra altera (Theodisce: Zweiter Roter Salon) poetis litterarum Theodiscarum classicis dedicata est. Quadrifolium classicum i.e. scriptores Christoph Martin Wieland, Ioannes Gottfriedus Herder, Goethe et Fridericus Schiller hic effigiebus honorantur. Tamen media in classicorum pinacotheca est imago Annae Amaliae ipsius, artium fautricis entheae.

Bibliographia recensere

  • Museumsverband Thüringen (eld.): Museen in Thüringen, Edition Leipzig 2001, ISBN 978-3-361-00612-0, p. 191-192
  • Fritz Kühnlenz, Paul Meßner: Tourist Stadtführer. Weimar, VEB Tourist Verlag Berlin/Leipzig, 3-a eldono 1988, p. 56-59

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Viduae palatium Vimariense spectant.