Victoria pyrrhica[1] est paradoxum verbale a Pyrrho rege Epirote deductum, quo victoria non nisi ingenti clade parta denotatur. Hodie quoque saepe adhibetur sententia, ut res magno cum incommodo consecuta indicetur.

Pyrrhi effigies in Villa Papyrorum apud Herculaneum reperta.

Etymologia recensere

Principio hoc proverbium antiquitate propter pugnas parum feliciter a Pyrrho rege cum Romana re publica gestas, exempli gratia Heracleae pugna anni 280 a.C.n. sive pugna ad Asculum anni 279 a.C.n. Plutarchus regem victoria adepta sic effatum esse tradit:

Postquam in utramque partem exercitus discesserant Pyrrhus gratulanti cuidam sic respondit: "altera eiusmodi victoria certe eum perdet." Magnam enim partem quas secum duxit copiarum amisit multosque legatos nec non amicos; neque alios ullos aderant neque socii suum officium praestaturi erant. Romanorum autem castra quasi ex fonte continue ex urbe vergenti in die complerebatur neque cladibus minui eorum numerus sed potius ira augeri videbatur.
– Plutarchus, Vita Pyrrhi[2]

Apud Orosium autem legimus Pyrrhum his verbis usum esse: "Ne ego si iterum eodem modo uicero, sine ullo milite Epirum reuertar."

Notae recensere

  1. "Victoria Pyrrhica" in contextu Anglico (p. 10 apud Google Books)
  2. Plutarchus (vertit Ioannes Dryden) Pyrrhus, vide etiam The Internet Classics Archive.