Vettius Gratus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus tertio saeculo fuit. De cursu honorum eius nihil certi novimus, sed propinquus fuit Gaii Vettii Grati Attici Sabiniani, consulis anni 242, cuius pater Gaius Vettius Gratus Sabinianus anno 221 consulatum ordinarium administravit. Ipse anno 250 cum Decio imperatore consul ordinarius factus est[1]. Filius eius Gaius Vettius Gratus anno 280 ipse consul ordinarius fuit.

Notae recensere

  1. CIL 6, 41285 : inscriptio Romae reperta.


Antecessores:
Lucius Fulvius Gavius Numisius Aemilianus II et Lucius Naevius Aquilinus
Consul
250
cum
Imp. Caesare Gaio Messio Quinto Traiano Decio Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Gaius Messius Quintus Traianus Decius Augustus III et Quintus Herennius Etruscus Messius Decius Caesar