Vermis mortis Mongolicus (Mongolice олгой-хорхой, olgoi-khorkhoi 'vermis intestini crassi') est opinabile invertebratum quod in Deserto Gobio inveni dicitur. Plerumque autem inter cryptidas numeratur, animal de quo species et nuntii disputantur.

Vermis mortis Mongolicus, a Petro Dirkx, pictore Belgico, fictus.

Vermis est res variarum narrationum ab indigenis Mongolicis relatarum, sicut facultas acidi vomendi quod tactum aliquod in flavum vertit et erodit (quod hominem interficeret),[1] ac facultas per defluxionem electricam procul necandi.[2][3]

Indigenae Gobienses diu fabulas enarraverunt de olgoi-khorkhoi. Animal autem animos hominum Occidentalium ad sese primum convertit propter librum On the Trail of Ancient Man Roy Chapman Andrews (1926), palaeontologi Americani. Cui fabulae cuiusdam monstri quas in concursu magistratuum Mongolicorum audiverat non persuaserunt: "Nemo qui aderat animal umquam viserat, sed omnes id exsistere firme credebant, quod subtiliter describebant."[4][2][5]

Species recensere

Vermis rutilans describitur, corpore lato a 0.6 ad 1.5 metra longo.[6][2][7]

Roy Chapman Andrews, explorator, periclitator, et naturalista Americanus qui director Musei Americani Historiae Naturalis merebat, in libro On the Trail of Ancient Man (1926) Damdinbazar, primum ministrum Mongoliae, citat, qui anno 1922 vermem allergorhai-horhai sic descripserat:

"Formam farciminis similis circa duo pedes longi habens, nec caput nec crus habet, et tam venenosus est quam tactus tantum mortem praesentem significat. Desolatissimas Deserti Gobii regiones habitat.[8]

Andrews anno 1932 hanc famam iterum edidit, in libro The New Conquest of Central Asia, ubi addidit: "Tradunt vermem in aridissimis et harenosissimis Deserti Gobii occidentalis regionibus habitare." Andrews ipse animal non verum esse credidit.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Harris 2007.
  2. 2.0 2.1 2.2 "The Mongolian Death Worm" .
  3. Harris 2007.
  4. Anglice: "None of those present ever had seen the creature, but they all firmly believed in its existence and described it minutely."
  5. Davis 2009.
  6. Shuker 2003.
  7. Davis 2009.
  8. Anglice: "It is shaped like a sausage about two feet long, has no head nor leg and it is so poisonous that merely to touch it means instant death. It lives in the most desolate parts of the Gobi Desert."

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad vermem mortis Mongolicum spectant.