Dame Vera Lynn, nomen artificis pro Vera Margaret Welch substitutum,[1] CH, DBE, OStJ, fuit cantrix Anglica, Newham in vico Londinii nata die 20 Martii 1917, in Sussexia Orientali mortua die 18 Iunii 2020.[2] Floruit secundo bello mundano, quo "deliciae exercitus" (The Forces' Sweetheart) appellabatur.

Wikidata Vera Lynn
Res apud Vicidata repertae:
Vera Lynn: imago
Vera Lynn: imago
Nativitas: 20 Martii 1917; East Ham
Obitus: 18 Iunii 2020; Ditchling
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: Vera Margaret Welch

Memoria

Sepultura: The Parish Church of St Margaret, Ditchling

Permultis cantibus innotuit,[3] maxime quidem We’ll Meet Again cantiuncula anno 1939 disco inpressa, quae imminente bello hominibus futura spei plena in conspectu posuit.

Notae recensere

  1. Lynn a cognomine aviae; Lynn 2009: 12.
  2. Beaumont-Thomas 2020.
  3. Ecce discographia.

Bibliographia recensere

  • Beaumont-Thomas, Ben (2020) Dame Vera Lynn, singer and 'forces' sweetheart', dies aged 103. The Guardian 18 Iunii.
  • Lynn, Vera (2009) Some Sunny Day. Harper Collins.

Nexus externi recensere