Vide etiam paginam discretivam: Vasconia (discretiva)

Vasconia (Vasconice: Euskal Herria) est territorium historicum ubi Vascones incolaverunt. Hodie, a partibus nationalisticis Vasconicis verba Euskal Herria est terra septem historicarum regionum, fere historicis areis Vasconicae linguae consentaneis, componitur. Hoc territorium quoque Vasconice vocatur Zazpiak Bat 'Septem unum (faciunt, sunt)'. Immo dicitur Pompaelonem caput Vasconiae esse.

Territoria septem Vasconiae
Signum territoriorum Vasconum

Regiones inclusae in hoc territorio sunt tres provinciae Communitatis Autonomae Vasconicae cum Navarra et Pago Vasconico Francico. Vasconice, territoria Cispyrenaica vel Hispanica Hegoalde (id est, meridie regione) dicuntur, dum territoria Transpyrenaica vel Francica Iparralde (id est, septentrione regione). Hegoalde constat Alavam, Biscaiam, Ipuscoam atque Navarram. Iparralde constant Lapurdum, Subolam et Navarram Inferiorem.

Nomen Latinum Nomen Vasconicum Nomen Alterum
Biscaia Bizkaia Vizcaya (H.)
Alava Araba Álava (H.)
Ipuscoa Gipuzkoa Guipúzcoa (H.)
Navarra Nafarroa Navarra (H.)
Lapurdum Lapurdi Labourd (Fr.)
Subola Zuberoa Soule (Fr.)
Navarra Inferior Nafarroa Beherea Basse-Navarre (Fr.)

Nexus interni

Territoria Vasconica