Usbecus[1] vel Usbechus,[2] vulgo Özbeg, fuit chanus (i.e. rex seu imperator) Mongolorum Ordae Aureae, successor Tuctai, ab anno 1313. Circa annum 1320 religionem Islamicam accepit (Mahometus nominatus), quam ut officialem in terra sua introduxit. Anno 1341 mortuus est. Aulam eius et uxores quattuor describit Ibn Baṭṭūṭa in relatione peregrinationis. Usbecus inter uxores habuit Maria seu Bayalun, filiam Andronici Palaeologi imperatoris Constantinopolitani, quae antea (si fontes recte intelleguntur) inter uxores Tuctai fuerat.

Fontes recensere

Notae recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!