Uropi vel Uropium (cuius significatio 'Europaeum' est) est lingua artificiosa ab Ioële Landais, Francogallo linguae Anglicae magistro excogitata. Expresse linguis indo-europaeis innixum, Uropium sicut lingua auxiliaria pro Europa adhiberi, atque adesse igitur constructioni identitatis Europaeae studet. Insuper, propter extensionem linguarum Indoeuropaearum extra Europam, Uropium lingua auxiliaria internationalis esse vult.

Uropium anno 1986 inceptum est; postea parum mutatum est, atque eius vocabularium, praecipue per opus Domini Landais, crescere pergit. Dicitur esse glossarium 17 000 vocabulorum, quod etiamnunc non publicatur.

Vocabularium recensere

Uropio praecipue sunt tres fontes vocabulorum :

  • Radices indo-europaeae fundamentum Uropii formant. Ita, mater uropice "mata" dicitur, et latina sicut uropica linguae eodem vocabulo sol utuntur.
  • Mixtae radices a Joel Landais adhibitae sunt ubi hic non effecit ut radices indo-europaeas inveniret. Plerumque radices romanicas et germanicas miscuit, sicut "mand" = latinum manus + germanicum hand.
  • Vocabula internationalia linguarum modernarum omnino adhibentur ubi existunt. Ita : taksì, skol, tabàk...

Uropium multo compositis vocabulis utitur; ei est efficientissima derivationis ratio.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!