Universitas Nationalis Meridionalis

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Universitas Nationalis Meridionalis,[1] vulgo Universidad Nacional del Sur est universitas publica Argentinae anno 1956 in urbe Sinus Albi(en) constituta; quae urbs ad oram Atlanticam in partibus meridianis provinciae Studentium fere 24 000 habet. Aphorismum "Ardua veritatem" (ut Latine "per ardua ad veritatem" dixerimus) praefigit. Ex Instituto Technologico Meridiano(es) conversa est, quod ab anno 1948 in eadem urbe florebat.

Wikidata Universitas Nationalis Meridionalis
Res apud Vicidata repertae:
universitas
Civitas: Argentina
Locus: 38°42′5″S 62°16′10″W
Situs: urbs Sinus Albi

Origo

Inceptio: 5 Ianuarii 1956

Tabula aut despectus

Universitas Nationalis Meridionalis: imago
Universitas Nationalis Meridionalis: imago

Campus recensere

Domus principalis sita est via Alem 1253, cum multitudine laboratoriorum et bibliotheca centrali. Ante aedificium autem puteus invenitur cuius statuam Lola Mora artifex sculpsit.

In trivio stratarum 12 de Octubre et San Juan domus quaedam est ubi humanitatibus, oeconomiae, geographiae, periegesi et arti administratoriae studere potueris. In tribu autem cui nomen Altos del Palihue sarti et tecti conservantur studiosi in agronomia et iuribus. Ibidem exercendi causa terra cultivatur in agro apud scholam praetitulatam Escuela de Agricultura y Ganadería Ing. Agr. Adolfo J. Zabala.

Rectio universitaria autem ad viam Colon 80 sita est. Ad angiportus Alem 925 villa colonialis patet rebus culturalibus. Insuper opus fundatum universitarium (FUNS) et domum Almae Matris editoriam (EdiUNS) hic habemus. Denique vacat aedificium ad viam 11 de Abril 445 schola superior in negotiationibus, Escuela de EGB (usque gradum tertium) et Escuela Normal Superior.

Facultates recensere

Ecce sedecim facultates quibus universitas studiorum componuntur:

  1. de scientiis socialibus
  2. de mathematica
  3. de physica
  4. de chemia
  5. de geologia
  6. de chemia technica
  7. de scientiis sanitariis
  8. de administratione
  9. de informatica
  10. de ingeniaria generali
  11. de electronica in technologiis et computatris
  12. de re periegetica, geographia et architectura
  13. de agronomia
  14. de biologia, biochemia et pharmacologia
  15. de oeconomia
  16. de iurisprudentia

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Bibliographia recensere

 
Aedificium principale Universitatis Nationalis Meridionalis
  • Estatuto de la Universidad Nacional del Sur. Bonaëropoli: Secretaría de Estado de Cultura y Educación, 1968.

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!