In ipsa nocte in qua tradebatur, ad Ultimam Cenam congregavit Iesus discipulos suos, ut prophetiae implerentur, ecclesia fundaretur, atque sacerdotium promulgaretur. In hac novissima cena, congregavit discipulos in coenaculo ut coelebraretur Pascha Iudaica. Victima huius coenae sacrificalis, tamen, non fuit agnus qui sacrificatur in memoria exodi, sed Iesus Christus ipse, qui se obtulit die sequente super crucem. A catholicis consideratur tamquam prima Missa.

Imago ultimae cenae a Leonardo Vincio picta.

Ultima Cena in evangelio Matthaei sic narratur:

Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim. Et edentibus illis, dixit: "Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est." Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: "Numquid ego sum, Domine?" At ipse respondens ait: "Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille." Respondens autem Iudas Iscariot, qui tradidit eum, dixit: "Numquid ego sum, Rabbi?" Ait illi: "Tu dixisti."
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: "Accipite, comedite: hoc est corpus meum." Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: "Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei." Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.[1]

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Gillian Feeley-Harnik, The Lord's Table: the meaning of food in early Judaism and Christianity (Vasingtoniae: Smithsonian Institutuion Press, 1994) praecipue cap. 5
De cena a posterioribus recensa
  • Andrew Dalby, "The Last Supper menu" in Luciana Romeri, ed., I gamberi alla tavola del Signore (2000. Civis suppl. 16)
  • Joanita Vroom, "The Changing Dining Habits at Christ's Table" in Leslie Brubaker, Kalliroe Linardou, edd., Eat drink and be merry (Luke 12:19): food and wine in Byzantium (Aldershot: Ashgate, 2007) pp. 191-222

Nexus interni