Trustes inter saecula IV et VIII erant viri apud gentes Germanicas, fideles qui auxilium consiliumque ducibus et regibus dabant, pro quo duces et reges trustibus defendebant et praemiabant.

Trustes appellati erant Gardingi a Visigothis et Leudes[1] a Francis. Tacitus in libro Germania comitatus nobilium descripsit, itaque Isidorus Hispalensis et Gregorius Turonensis. Qui in talem comitatum acceptus erat, vel comes vel ciens vel satelles dictus est, lingua autem Francorum trustis. Tacitus etiam leges Germanorum quae statum trustis peculiarem creaverunt, descripsit.

In archaeologia, trustes noti sunt ob spathas anulatas (Anglice: ring-swords), quae in pomo singulum anellum aureum habent. Hic anellus a rege vel duce datus est ut symbolum foederis inter ducem et trustem.

Notae recensere

  1. Gregorii Turonensis Decem Libri Historiarum, II.42 et III.23.